A26815:577
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Bernard Gilpin › LITERAE BERNARDI GILPINI ad GEORGIUM Fratrem, Anno Domini: 1575.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
& mentem meam multa in dubium traxerunt, an proximo die concionem habiturus fuerim. Tandem profectus sum ferè à lecto in suggestum, ubi sive illud fuerat per conscientiae inquietudinem, sive per somni inopiam, sive quod Deum offenderam quod inquieta conscientia conscenderim, nescio: sed nunquam mihi magis defuit elocutio: & tamen videbar mihi materiam satis luculentam congessisse, gravesque rations. Sequente die omnes in Diocesi Presbyteri conveniunt ut subscriberent. In uno aut altero articulorum puncto conscientia mea non videbatur mihi tam plenè informata quàm ipse optaverim. Itaque secessipaulum, sperans futurum ut non vocarer. Quum vero Curatus meus ad librum accesserat, quem ex sermone prius cum ipso habito, putavi nunquam haesitaturum. Ille quasi invitus ad subscribendum subtraxit see: id effecit ut ego vocarer: liber mihi erat oblatus: ubi protinus sic mecum cogitabam, consolatio mihi maxima reposita est in hâc religione, quia gloriam Deo, authoritatem verbo Dei exhibet ad superstitionis & doctrinarum humanarum extirpationem. Tantum haerebat mihi animus in quibusdam minutis, quae Deus mihi ut spero in tempore revelabit. Si recusavero, multis aliis author ero recusandi, ac proinde cursum verbi Dei impediendi. Itaque subscripsi, & nocte sequente Doctori Sands protestationem misi de duobus illis punctis quae me moverant. Ille non offensus, protestationem meam cum humanitate recepit: subscripsit etiam Curatus meus, & die proximo in morbum incidit. Dumb vero ego una cum visitatoribus Kendaliam Lancastriamque proficiscerer, ille mortuus est ante reditum meum, ex aegritudine unius ferè septimanae: Quidam putàrunt animum ejus subscription fuisse perculsum: Alii dixerunt infirmitatem illi ex nimia potatione, quam fortè intemperantius sumpserat, provenisse. Deus noverat quae fuerat mortis ejus causa: temporis progressu ut mihi videbar fortior & confirmatior evasi: veruntamen quod verum est fatebor, multas, gravesque tentationes habui, quae per multas noctes mihi somnum eripuerunt, meque semi-vigilantem, semi-dormientem, in talia adegerunt somnia, qualia paucos habuisse credo. Natura mea controversias semper fugit. Delectatio mea desideriumque in eo constitit, ut Christum simpliciter, & sincerè praedicarem, & salutem per Christum, ut meipsum in suavissimis promissionibus sacrae Scripturae solarer, & in precibus ad Deum fundendis.
& mentem meam multa in dubium traxerunt, an proximo die concionem habiturus fuerim. Tandem profectus sum ferè à lecto in suggestum, ubi sive illud fuerat per conscientiae inquietudinem, sive per somni inopiam, sive quod Deum offenderam quod inquieta conscientia conscenderim, nescio: sed nunquam mihi magis defuit elocutio: & tamen videbar mihi materiam satis luculentam congessisse, gravesque rationes. Sequente die omnes in Diocesi Presbyteri conveniunt ut subscriberent. In uno aut altero articulorum puncto conscientia mea non videbatur mihi tam plenè informata quàm ipse optaverim. Itaque secessipaulum, sperans futurum ut non vocarer. Quum vero Curatus meus ad librum accesserat, quem ex sermone prius cum ipso habito, putavi nunquam haesitaturum. Ille quasi invitus ad subscribendum subtraxit se: id effecit ut ego vocarer: liber mihi erat oblatus: ubi protinus sic mecum cogitabam, consolatio mihi maxima reposita est in hâc religione, quia gloriam Deo, authoritatem verbo Dei exhibet ad superstitionis & doctrinarum humanarum extirpationem. Tantum haerebat mihi animus in quibusdam minutis, quae Deus mihi ut spero in tempore revelabit. Si recusavero, multis aliis autor ero recusandi, ac proinde cursum verbi Dei impediendi. Itaque subscripsi, & nocte sequente Doctori Sandes protestationem misi de duobus illis punctis quae me moverant. Ille non offensus, protestationem meam cum humanitate recepit: subscripsit etiam Curatus meus, & die proximo in morbum incidit. Dum vero ego una cum visitatoribus Kendaliam Lancastriamque proficiscerer, ille mortuus est ante reditum meum, ex aegritudine unius ferè septimanae: Quidam putàrunt animum ejus subscriptione fuisse perculsum: Alii dixerunt infirmitatem illi ex nimia potatione, quam fortè intemperantius sumpserat, provenisse. Deus noverat quae fuerat mortis ejus causa: temporis progressu ut mihi videbar fortior & confirmatior evasi: veruntamen quod verum est fatebor, multas, gravesque tentationes habui, quae per multas noctes mihi somnum eripuerunt, meque semi-vigilantem, semi-dormientem, in talia adegerunt somnia, qualia paucos habuisse credo. Natura mea controversias semper fugit. Delectatio mea desideriumque in eo constitit, ut Christum simpliciter, & sincerè praedicarem, & salutem per Christum, ut meipsum in suavissimis promissionibus sacrae Scripturae solarer, & in precibus ad Deum fundendis.