A26815:582
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Bernard Gilpin › LITERAE BERNARDI GILPINI ad GEORGIUM Fratrem, Anno Domini: 1575.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Ex Pontificiis erant nonnulli qui quum Gilpinum à Pontificia religione quam in juventutis ignorantia primum coluerat, jam aversum intelligerent: multa movebant ut si fieri posset, revocarent. Inter eos erat quidam clarae familiae Thomas Gelthrop Gilpini cognatus: Hic ad Gilpinum literas misit, in quibus eum admonuit de religione avita retinenda. In iis literis haec inter alia Gelthropus inseruit: fama tua magna est, & Londini, & in omnibus locis. Ego in ista sum opinion, te his temporibus vel magnum bonum praestitutum si Ecclesiae adhaereas, vel quod Deus avertat majus malum in Ecclesia excitabis, quàm Arrius excitaverat. Quòd peccatum abundet, non est Missa, non sunt matutinae in causa, sed perniciosa doctrina, vitaque impura & cleri & aliorum. Jam communionem reformarunt, & librum reformatae liturgiae ediderunt. Sed haec reformatio malum non sustulit, quia videmus populum multô quam prius in peius ruere. Haec reperi inter Gilpini chartulas, plura expiscari non potui, adeo erant improbè corrosa plurima. Ad has litteras reperta est integra responsio Gilpini. Literae inscriptionem habent: Cognato suo Thomae Gelthrop: & sic see habent.
Ex Pontificiis erant nonnulli qui quum Gilpinum à Pontificia religione quam in juventutis ignorantia primum coluerat, jam aversum intelligerent: multa movebant ut si fieri posset, revocarent. Inter eos erat quidam clarae familiae Thomas Gelthrop Gilpini cognatus: Hic ad Gilpinum literas misit, in quibus eum admonuit de religione avita retinenda. In iis literis haec inter alia Gelthropus inseruit: fama tua magna est, & Londini, & in omnibus locis. Ego in ista sum opinione, te his temporibus vel magnum bonum praestitutum si Ecclesiae adhaereas, vel quod Deus avertat majus malum in Ecclesia excitabis, quàm Arrius excitaverat. Quòd peccatum abundet, non est Missa, non sunt matutinae in causa, sed perniciosa doctrina, vitaque impura & cleri & aliorum. Jam communionem reformarunt, & librum reformatae liturgiae ediderunt. Sed haec reformatio malum non sustulit, quia videmus populum multô quam prius in peius ruere. Haec reperi inter Gilpini chartulas, plura expiscari non potui, adeo erant improbè corrosa plurima. Ad has litteras reperta est integra responsio Gilpini. Literae inscriptionem habent: Cognato suo Thomae Gelthrop: & sic se habent.