A26815:57
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Henry Chicheley: VITA HENRICI CHICHELE ARCHIEPISCOPI CANTUARIENSIS.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Coram ea Synodos istitur Richardus Walker Sacerdos Wigorniensis maleficii postulatus, exihibitis libris, imaginibus cereis, lapidibus, aliisque dirarum & imprecationum instrumentis, quae ab eo postea ad crucem D. Pauli recognita, concionem habente Joanne Welles Episcopo Landa vensi, flammis combusta sunt: et postquam solennem paenitentiam in supplication publica praestitisset, artem nefandam ejeravit. Adducti sunt postea in Synodum alii, qui Joannis Wiclyffi dogmata occultè amplecti insimulabantur, bisque renunciare coacti sunt, atque ita Synodo soluta singuli abierunt. Tum Henricus ad omnes aras & delubra supplications indicere pro faelicitate regis in Gallia agentis, cui hoc ipso tempore ex Galliae discordiis repentina spe, Galliae sine sanguine acquirendae divinitùs affulsit. Philippus enim dux Burgundionum ut caedem paternam ulcisceretur, quem Carolus Delphinus pride• Monsterioli sub colloquy specie nefariè occiderat, cum rege clam per nuncios foedus icit, eique connubium Catharinae Caroli regis filiae, & reliqua omnia ad victoriam adjumenta pollicetur. Rogat tantùm, ut Trecas pro pace publica cum Carolo constituenda poficiscatur. Habebat Burgundus tum temporis in potestate sua Carolum règem, Isabellam reginam, Catharinam filiam, Lutetiam primariam regni urbem, & summam rerum administrationem, semoto Carolo Delphino ab Isabella, quae animo insensa in Delphinum, Burgundum gubernaculis admoverat. Rex igitur, ne hanc rei faelicissimè transigendae opportunitatem elabi sineret, & porro Catharinae sormosissimae virginis amore captus, Trecas mox venit: Ibique despondentibus Carolo & Isabella Catharinam ducit, his legibus, ut Hearicus gener, superstite Carolo socero regnum Franciae administraret, Rectórque Franciae diceretur, Carolo autem mortuo ipse, liberive ex Catharina procreati in regnum Franciae succedederent, & ut Carolus regni paterni exhaeres, & hostis publicus haberetur. In easdem leges consenserunt principes, procerésque Gallorum, qui frequentes aderant, & in Regis Henrici ipsius verba universi praecunte Burgundo jurarunt, majorem ex praesentia fortitudinem & prudentiam rati, quam ex rebus gestis & absentis admiration conjecissent. Elapsus serè erat mensis Majus anni sequentis, cum nuptiarum solennia Trecis peragerentur:
Coram ea Synodos istitur Richardus Walker Sacerdos Wigorniensis maleficii postulatus, exihibitis libris, imaginibus cereis, lapidibus, aliisque dirarum & imprecationum instrumentis, quae ab eo postea ad crucem D. Pauli recognita, concionem habente Joanne Welles Episcopo Landa vensi, flammis combusta sunt: et postquam solennem paenitentiam in supplicatione publica praestitisset, artem nefandam ejeravit. Adducti sunt postea in Synodum alii, qui Joannis Wiclyffi dogmata occultè amplecti insimulabantur, isque renunciare coacti sunt, atque ita Synodo soluta singuli abierunt. Tum Henricus ad omnes aras & delubra supplicationes indicere pro faelicitate regis in Gallia agentis, cui hoc ipso tempore ex Galliae discordiis repentina spe, Galliae sine sanguine acquirendae divinitùs affulsit. Philippus enim dux Burgundionum ut caedem paternam ulcisceretur, quem Carolus Delphinus pride Monsterioli sub colloquii specie nefariè occiderat, cum rege clam per nuncios foedus icit, eique connubium Catharinae Caroli regis filiae, & reliqua omnia ad victoriam adjumenta pollicetur. Rogat tantùm, ut Trecas pro pace publica cum Carolo constituenda poficiscatur. Habebat Burgundus tum temporis in potestate sua Carolum règem, Isabellam reginam, Catharinam filiam, Lutetiam primariam regni urbem, & summam rerum administrationem, semoto Carolo Delphino ab Isabella, quae animo insensa in Delphinum, Burgundum gubernaculis admoverat. Rex igitur, ne hanc rei faelicissimè transigendae opportunitatem elabi sineret, & porro Catharinae sormosissimae virginis amore captus, Trecas mox venit: Ibique despondentibus Carolo & Isabella Catharinam ducit, his legibus, ut Hearicus gener, superstite Carolo socero regnum Franciae administraret, Rectórque Franciae diceretur, Carolo autem mortuo ipse, liberiue ex Catharina procreati in regnum Franciae succedederent, & ut Carolus regni paterni exhaeres, & hostis publicus haberetur. In easdem leges consenserunt principes, procerésque Gallorum, qui frequentes aderant, & in Regis Henrici ipsius verba universi praecunte Burgundo jurarunt, majorem ex praesentia fortitudinem & prudentiam rati, quam ex rebus gestis & absentis admiratione conjecissent. Elapsus serè erat mensis Majus anni sequentis, cum nuptiarum solennia Trecis peragerentur: