A26815:576
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Bernard Gilpin › LITERAE BERNARDI GILPINI ad GEORGIUM Fratrem, Anno Domini: 1575.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
responsum mihi fuit non esse quicquam concedendum populo ignaro. Si fateamur errors aliquos, illi statim clamabunt, alia etiam multa non minus esse reformanda, quam quae concesserimus: atque ita ulteriùs semper progredientur, ut nunquam à reformando desistant. Haec me graviter vulnerarunt, & ad conscientiae pacem quaerendam adegerunt, Posthaec duabus aut tribus concionibus Novi-Castri habitis, caepi conscientiam meam magis perspicuè aperire: ubi contra me duodecim aut tridecim articuli collecti fuerunt, & ad Episcopum missi. Hic adversarii mei ex clero, quos graviter offenderam, obtinuerunt tandem quod diu expectàrant. Non destiterunt donec me Episcopus coram ipsis vocásset, ut me in sacramenti materia examinaret. Episcopus mihi gratiam, quantam credo ausus fuerat, praestitit. In Transubstantiatione mihi molestus esse noluit: tantum quaerebat de reali praesentia. Quod quum ego concesserim, liberatus ex eo periculo fui. De reali pra sentia non videbar mihi certus & confirmatus. Mysterium ibi latere arbitrabar supra ingenii mei captum: veruntamen conscientia mea me subinde sollicitabat, quod coram illis disertis verbis illud concesserim, quod mihi videbatur dubium. Sed sperabam Doum ignorantiam meam condonaturum, & in tempore majorem mihi cognitionis lucem daturum. Hieme proxima moritur Regina Maria: Tunc plenius mentem meam aperire caeperam. Anteà enim (nam necessariò mihi verum confitendum est) imbecillitas, ignorantia, & terrors adversariorum me retinuerunt. Circa Pascha accusatus fui coram Episcopo de multis articulis, & ex Eboraco, & ex Dunelmo, quae tamen omnia mihi ulterius non nocuerunt, quàm quod Episcopus adversariorum quaerimoniis adactus, me ex testamento suo expungeret, & quod vulgares homines & populus offenderetur: quòd dispositionem bonorum Episcopi amiserim, magno me over levatum libenter intelligebam. Quod autem ⟨p. 303⟩ad populi favorem spectat, quo magis ad aedificationem praedicatio mea proficere posset, (alias enim favorem popularem nunquam desideravi:) sperabam in tempore per Dei bonitatem illum recuperare. In Autumno venerunt visitatores: Doctor Sands Auklandiam me accersivit, & constituit mihi locum, & tempus concionandi contra Primatum, Dunelmi. At ipse pridiè concionem habens, dum penitus ut videbatur tolleret realem praesentiam, teneram conscientiam meam adeò vulneraverat, quod sequenti nocte dormire non potuerim:
responsum mihi fuit non esse quicquam concedendum populo ignaro. Si fateamur errores aliquos, illi statim clamabunt, alia etiam multa non minus esse reformanda, quam quae concesserimus: atque ita ulteriùs semper progredientur, ut nunquam à reformando desistant. Haec me graviter vulnerarunt, & ad conscientiae pacem quaerendam adegerunt, Posthaec duabus aut tribus concionibus Novi-Castri habitis, caepi conscientiam meam magis perspicuè aperire: ubi contra me duodecim aut tridecim articuli collecti fuerunt, & ad Episcopum missi. Hic adversarii mei ex clero, quos graviter offenderam, obtinuerunt tandem quod diu expectàrant. Non destiterunt donec me Episcopus coram ipsis vocásset, ut me in sacramenti materia examinaret. Episcopus mihi gratiam, quantam credo ausus fuerat, praestitit. In Transubstantiatione mihi molestus esse noluit: tantum quaerebat de reali praesentia. Quod quum ego concesserim, liberatus ex eo periculo fui. De reali pra sentia non videbar mihi certus & confirmatus. Mysterium ibi latere arbitrabar supra ingenii mei captum: veruntamen conscientia mea me subinde sollicitabat, quod coram illis disertis verbis illud concesserim, quod mihi videbatur dubium. Sed sperabam Doum ignorantiam meam condonaturum, & in tempore majorem mihi cognitionis lucem daturum. Hieme proxima moritur Regina Maria: Tunc plenius mentem meam aperire caeperam. Anteà enim (nam necessariò mihi verum confitendum est) imbecillitas, ignorantia, & terrores adversariorum me retinuerunt. Circa Pascha accusatus fui coram Episcopo de multis articulis, & ex Eboraco, & ex Dunelmo, quae tamen omnia mihi ulterius non nocuerunt, quàm quod Episcopus adversariorum quaerimoniis adactus, me ex testamento suo expungeret, & quod vulgares homines & populus offenderetur: quòd dispositionem bonorum Episcopi amiserim, magno me onere levatum libenter intelligebam. Quod autem