A26815:563
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
una per superiorem partem supra cancellos Ecclesiae, altera per mediam Ecclesiam, utraque pars armata stabat cum gladiis & hast is in manibus suis: Gilpinus insolita rerum facie nonnihil turbatus in concione progreditur: fit iterum armorum sonitus, & una factio propius alteri accedit; periculum erat ne in media Ecclesia concurrerent. Gilpinus descendit de suggestu: Ad utriusque factionis primarios accedit, & primo tumultum sedavit. Deinde pacem inter eos stabilire laborat, sed non obtinuit propositum, pacem quidem integram servare polliciti sunt, quamdiu Gilpinus esset in Ecclesia. Gilpinus quum odium inveteratum inter eos extinguere penitus non poterat, rogabat ut pacem inter se haberent quamdiu in illis regionibus ipse fuisset. Id concessum erat: Gilpinus in suggestum conscendit iterum, non enim concionis finem facerat, reliquum quod habuit temporis consumpsit in barbaro illo & sanguinario more explodendo, & si fieri possit exterminando. Quoties Gilpinus ad illas regiones adventaret, siquis sanguinarium inimicum metuisset, solebat se ad Gilpini comitatum confer: in ejus comitatu see magis in tuto futurum prospiciebat, quàm si armata manu incederet. Quodam die Dominico Gilpinus ad Ecclesiam in illis locis accedens antequam populus ad preces coiret, ambulans in templo videbat altius pendentem chirothecam. Ab aedituo quaerit, quid rei hoc esset, & quare suspensum in illo loco? Respondit aedituus fuisse chirothecam parochiani cujusdam qui in adversarii sui contemptum suspenderat signum illud, significans se duello pugnaturum cum adversario, aut cum alio quocunque qui signum illud tollere auderet. Gilpinus rogabat hominem ut aliqua arte signum illud tolleret. Non ego, inquit ille, illud efficere audeo. At inquit Gilpinus, si mihi hastam attuleris, ipse tollam: hasta igitur porrecta, Gilpinus chirothecam sustulit, & in sinu reposuit. Populus posteà ad Ecclesiam confluebat, & Gilpinus ad statutum tempus suggestum ascendit: Inter concionandum opportunitatem arripuit corripiendi barbaras illas provocations: exprobrabat ipsis morem illum quo solebant ex chirotheca suspensa duella suscitare. Audio, inquit, quendam è vobis, etiam in hoc sacro loco chirothecam suspendisse, & duellum minitari ei qui tolleret. Ecce ego sustuli. Tum •hirothecam produxit, & palam ostentabat: Deinde docuit quantum à Christiano tàm barbari mores abhorrerent:
una per superiorem partem supra cancellos Ecclesiae, altera per mediam Ecclesiam, utraque pars armata stabat cum gladiis & hast is in manibus suis: Gilpinus insolita rerum facie nonnihil turbatus in concione progreditur: fit iterum armorum sonitus, & una factio propius alteri accedit; periculum erat ne in media Ecclesia concurrerent. Gilpinus descendit de suggestu: Ad utriusque factionis primarios accedit, & primo tumultum sedavit. Deinde pacem inter eos stabilire laborat, sed non obtinuit propositum, pacem quidem integram servare polliciti sunt, quamdiu Gilpinus esset in Ecclesia. Gilpinus quum odium inveteratum inter eos extinguere penitus non poterat, rogabat ut pacem inter se haberent quamdiu in illis regionibus ipse fuisset. Id concessum erat: Gilpinus in suggestum conscendit iterum, non enim concionis finem facerat, reliquum quod habuit temporis consumpsit in barbaro illo & sanguinario more explodendo, & si fieri possit exterminando. Quoties Gilpinus ad illas regiones adventaret, siquis sanguinarium inimicum metuisset, solebat se ad Gilpini comitatum conferre: in ejus comitatu se magis in tuto futurum prospiciebat, quàm si armata manu incederet. Quodam die Dominico Gilpinus ad Ecclesiam in illis locis accedens antequam populus ad preces coiret, ambulans in templo videbat altius pendentem chirothecam. Ab aedituo quaerit, quid rei hoc esset, & quare suspensum in illo loco? Respondit aedituus fuisse chirothecam parochiani cujusdam qui in adversarii sui contemptum suspenderat signum illud, significans se duello pugnaturum cum adversario, aut cum alio quocunque qui signum illud tollere auderet. Gilpinus rogabat hominem ut aliqua arte signum illud tolleret. Non ego, inquit ille, illud efficere audeo. At inquit Gilpinus, si mihi hastam attuleris, ipse tollam: hasta igitur porrecta, Gilpinus chirothecam sustulit, & in sinu reposuit. Populus posteà ad Ecclesiam confluebat, & Gilpinus ad statutum tempus suggestum ascendit: Inter concionandum opportunitatem arripuit corripiendi barbaras illas provocationes: exprobrabat ipsis morem illum quo solebant ex chirotheca suspensa duella suscitare. Audio, inquit, quendam è vobis, etiam in hoc sacro loco chirothecam suspendisse, & duellum minitari ei qui tolleret. Ecce ego sustuli. Tum hirothecam produxit, & palam ostentabat: Deinde docuit quantum à Christiano tàm barbari mores abhorrerent: