A26815:580
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Bernard Gilpin › LITERAE BERNARDI GILPINI ad GEORGIUM Fratrem, Anno Domini: 1575.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Hactenus Gilpinus, vides Lector Gilpini sinceritatem: Nihil de suis virtutibus loquitur, sed de infirmitatibus suis agnoscendis, & enumerandis totus est. Nasutuli fortè ridebunt hominis simplicitatem: Ego Apostolicum Spiritum suspicio, qui beati Pauli exemplo de se gloriari non audet, sed in infirmitatibus suis gloriatur, ut in ipso habitet Christus: veruntamen utcunque ille totus sit in praedican•is infirmitatibus suis, virtutesque suas studio suppresserit: illud tamen constat, bis eum tuisse accusatum temporibus Marianis ab inimicis apud Tunstallum Episcopum.
Tunstallus Episcopus qui à sanguine fundendo abhorrebat contra varias adversariorum accusations praesidium dulce Gilpino fuit. Tandem accusatus est apud Bonnerum Londinensem Episcopum. Is nuntium paratum esse jubet, qui Gilpinum apprehendat. Gilpinus periculum imminens vidit, (audierat enim nuntium expeditum qui ipsum comprehendat) praesidium illud quod prius in Tunstalli clementia expertus erat, jam sublatum sentiens, sanctam animam Martyrio parabat, mandat Gulielmo Airo domus dispensatori, ut tunicam ci oblongam paret, quo honestius ad palum procederet. Sed inexpectata Reginae Mariae mors ab eo periculo hominem liberavit. Post editum Concilium Tridentinum, quum sermo fortè inter Gilpinum & Thomam Leverium incidisset, de Concilio illo, quaesivissetque Loverius quid de Concilio illo ⟨p. 305⟩sensisset Gilpinus. Patres inquit Tridentini pessimè consuluerunt Ecclesiae. Nam quod ante liberum fuerat, jam non liberum relinquunt. Memini Tunstallum Episcopum saepiùs narrase Innocentium tertium inconsultius fecisse, quod transubstantiationis opinionem articulum fidei fecisset. Quum anteà liberum fuisset vel sic vel aliter sentire. Episcopus dicebat se non dubitare quin si ipse tum temporis adesset in concilio, potuisse Romano Pontifici persuadere ut ab eo negotio desisteret. Quod ille de Transubstantiatione judicavit, idem judicium esse potest de universo Papismo post editum Concilium Tridentinum. Nam quod anteà liberum fuit, jam non liberum relinquunt. Itaque patrum nostrorum quamvis multa ignorantia oppressorum tempora faeliciora fuisse puto, quam saecula insequentia esse possunt apud Pontificios. Quia jam Concilio Tridentino multa veteris Ecclesiae instituta mutarunt: Nam quod regulae fidei partem in Traditionibus posuerint, id in Ecclesia ante factum nunquam fuit. Multa in articulis de justificatione, de Sacramentis quae prius in Ecclesia doceri permittebantur, jam non permittuntur. Ex his Tridentini Patres aliis Ecclesiis necessitatem seperandi se ab Ecclesia Romana imponunt: in quo mihi non benè ab illis consultum videtur. Nam Ecclesia in dissidia & partes distrahitur: & quod prius in dubiis liberum fuit, id omne Tridentini Patres sustulerunt; & partem duriorem sibi sumpserunt.