Transubstantiationis figmentum inductum, Traditions Ecclesiae verbo Dei, & sacris Scripturis adaequari, pari pietatis affectu suscipiendas. Cultum imaginum in Ecclesiam invectum, in Ecclesia omnia coram populo ignota lingua peragi: maximè •e exercuit quaestio de Antichristo: quia non tutum videbatur discedere ab Ecclesia Pontificia, nisi prius in animo meo illud haereret, Papam esse Antichristum: quantis hic conflictationibus exercebar non facilè dicere possum. Posthac domum revocatus Rectoriam de Esington ab Epis•opi collatione suscepi: ubi quum in concionando sedulus esse studuerim, subitò mihi magnos gravesque adversarios excitatos sensi: contra pluralitates, & non residentiam praedicaveram. Clamabant adversarii mei, omnes qui doctrinam illam attulissent, citò haereticos evasuros. Aliis vehementer displicuit quod praedicarem resipiscentiam & salutem per Christum. Id mihi objiciebant, quod non (sicut ⟨p. 302⟩tunc fieri mos erat) integras conciones haberem de Transubstantiatione, Purgatorio, aqua benedicta, cultu Imaginum, invocation Sanctorum, & similibus, quae ex me nunquam audire poterant. Quanto acrius populus praedicationem meam susceperat, tanto acriùs in offensionem & odium incidi: parva res periculum mihi creavit. Honesta quaedam materfamilias quum in puerperii doloribus Deum saepiùs invocaret, à reliquis matronis graviter fuit reprehensa, quod non beatam virginem invocasset. Respondit illa: audivi clarum quendam concionatorem Gilpinum nuper è Gallia reversum: Si ille admoneat me ut sanctas invocem, consilium de ea re capiam: dixi me ad invocationem Sanctorum non audere quenquam hortari, eos verò qui Dei solius opem in periculis suis implorant ad solidam conscientiae suae consolationem, niti mandato divino, & habere firmam promissionem. Haec res multos mihi inimicos excitavit: Interim cum viris doctis mihi consuetudine conjunctis saepius contuli. Qua sivi quare nulla esset reformatio tot abusuum circa imagines, reliquias, peregrinations, venundationes Missarum, & Trentalium, cum multis aliis erroribus, quos tempore Regis Edwardi Pontificii non solùm superstitiosas fuisse concesserant, sed & reformationem polliciti sunt, Ecclesiamque purgandam fatebantur: quos eos libenter facturos dixêrunt, si unquam autoritas ad ipsos rediisset? Cum interrogàssem ubi potissimùm reformatio haec esset inceptura, cujus rei expectation libentiùs Parisiis redierim:
Transubstantiationis figmentum inductum, Traditiones Ecclesiae verbo Dei, & sacris Scripturis adaequari, pari pietatis affectu suscipiendas. Cultum imaginum in Ecclesiam invectum, in Ecclesia omnia coram populo ignota lingua peragi: maximè •e exercuit quaestio de Antichristo: quia non tutum videbatur discedere ab Ecclesia Pontificia, nisi prius in animo meo illud haereret, Papam esse Antichristum: quantis hic conflictationibus exercebar non facilè dicere possum. Posthac domum revocatus Rectoriam de Esington ab Epis•opi collatione suscepi: ubi quum in concionando sedulus esse studuerim, subitò mihi magnos gravesque adversarios excitatos sensi: contra pluralitates, & non residentiam praedicaveram. Clamabant adversarii mei, omnes qui doctrinam illam attulissent, citò haereticos evasuros. Aliis vehementer displicuit quod praedicarem resipiscentiam & salutem per Christum. Id mihi objiciebant, quod non (sicut ⟨p. 302⟩tunc fieri mos erat) integras conciones haberem de Transubstantiatione, Purgatorio, aqua benedicta, cultu Imaginum, invocatione Sanctorum, & similibus, quae ex me nunquam audire poterant. Quanto acrius populus praedicationem meam susceperat, tanto acriùs in offensionem & odium incidi: parva res periculum mihi creavit. Honesta quaedam materfamilias quum in puerperii doloribus Deum saepiùs invocaret, à reliquis matronis graviter fuit reprehensa, quod non beatam virginem invocasset. Respondit illa: audivi clarum quendam concionatorem Gilpinum nuper è Gallia reversum: Si ille admoneat me ut sanctas invocem, consilium de ea re capiam: dixi me ad invocationem Sanctorum non audere quenquam hortari, eos verò qui Dei solius opem in periculis suis implorant ad solidam conscientiae suae consolationem, niti mandato divino, & habere firmam promissionem. Haec res multos mihi inimicos excitavit: Interim cum viris doctis mihi consuetudine conjunctis saepius contuli. Qua sivi quare nulla esset reformatio tot abusuum circa imagines, reliquias, peregrinationes, venundationes Missarum, & Trentalium, cum multis aliis erroribus, quos tempore Regis Edwardi Pontificii non solùm superstitiosas fuisse concesserant, sed & reformationem polliciti sunt, Ecclesiamque purgandam fatebantur: quos eos libenter facturos dixêrunt, si unquam autoritas ad ipsos rediisset? Cum interrogàssem ubi potissimùm reformatio haec esset inceptura, cujus rei expectatione libentiùs Parisiis redierim: