A26815:585
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Bernard Gilpin › LITERAE BERNARDI GILPINI ad GEORGIUM Fratrem, Anno Domini: 1575.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
De fulminibus illis Romanis nihil est quod metuamus: terriculamenta illa quae ad pueros terrendos fabricantur, non sunt metuenda hominibus provectis: Erasmus vocat ea bruta fulmina, &c. Si in Papa & Cardinalibus qui nos tanta acerbitate exsecrantur, vel similitudo aliqua fuisset S. Petri, & S. Pauli; si Sanctorum illorum fervens charitas ad Christi gregem extaret, accurataque diligentia dies noctesque pascendi, unà cum aliis virtutibus Apostolicis. Tunc metuendae erant illorum minae: sed humilitatem Petri in Luciferi superbiam converterunt: paupertatem, assiduosque labores Apostolorum, in Craesi divitias, otium & luxum Sardanapali. Denique quae conventio lucis cum tenebris, &c. Promisit Deus Malach: 2. Benedictiones illorum in maledictiones convertere, qui ponunt, &c. Vide Hieronymum. Esaia 3. Qui beatos vos dicunt, seducunt vos, &c. Quod hominum millia seducuntur ab Indulgentiis, quae ad multa annorum millia excrescunt, si pretium excresc••? Quomodo fratres hospitalis S. Johannis licentias concesserant illis qui sibi violentas manus intulerint, ut liceat illis frui coeterorum Christianorum sepultura, cum multis hujusmodi adulatoriis figmentis, videt mundus & ingemit: De Aviae tuae vita nihil nisi honestum audivi. Sed credo illam fuisse superstitiosam. Site domi secum illa retinuerit ex tenera & naturali affectione tantùm, & non ut ab Evangelio arceret, veniam postulabo opinionis non rectae. Multi tamen putant illam avunculosque tuos suduxisse à te sororibusque tuis magnam portionis relictae partem. Sed transeant haec: quia pro te nihil efficere potui, nec adhuc effecerim: pecuniam illam mihi legatam, sorori tuae si placet, etiam cum additamento reponam, quia illa mihi videtur magis indigere. Ad Ecclesiam Catholicam quod attinet, Deus mihi testis est, totum cordis mei desiderium esse, & certam fiduciam, ejus Ecclesiae membrum me moriturum. Quod si ex pomposa specie Ecclesiae Romanae eo adducar ut probem omnes illas intollerandas abusiones, superstitiones, & idololatrias, quae Deum honore suo tam multis mod is exspoliant, non crederem me membrum esse Jesu Christi. Si nullam sacrae Scripturae interpretationem probetis nisi quae Roma proficiscatur, potestis facile quicquid placuerit affirmare. Nihil est tam absurdum, tam aeterni Dei veritati contrarium, quod non impuris glossematis torqueri possit, ut causae perditae videatur inservire:
De fulminibus illis Romanis nihil est quod metuamus: terriculamenta illa quae ad pueros terrendos fabricantur, non sunt metuenda hominibus provectis: Erasmus vocat ea bruta fulmina, &c. Si in Papa & Cardinalibus qui nos tanta acerbitate exsecrantur, vel similitudo aliqua fuisset S. Petri, & S. Pauli; si Sanctorum illorum fervens charitas ad Christi gregem extaret, accurataque diligentia dies noctesque pascendi, unà cum aliis virtutibus Apostolicis. Tunc metuendae erant illorum minae: sed humilitatem Petri in Luciferi superbiam converterunt: paupertatem, assiduosque labores Apostolorum, in Craesi divitias, otium & luxum Sardanapali. Denique quae conventio lucis cum tenebris, &c. Promisit Deus Malach: 2. Benedictiones illorum in maledictiones convertere, qui ponunt, &c. Vide Hieronymum. Esaia 3. Qui beatos vos dicunt, seducunt vos, &c. Quod hominum millia seducuntur ab Indulgentiis, quae ad multa annorum millia excrescunt, si pretium excresc? Quomodo fratres hospitalis S. Johannis licentias concesserant illis qui sibi violentas manus intulerint, ut liceat illis frui coeterorum Christianorum sepultura, cum multis hujusmodi adulatoriis figmentis, videt mundus & ingemit: De Aviae tuae vita nihil nisi honestum audivi. Sed credo illam fuisse superstitiosam. Si te domi secum illa retinuerit ex tenera & naturali affectione tantùm, & non ut ab Evangelio arceret, veniam postulabo opinionis non rectae. Multi tamen putant illam avunculosque tuos suduxisse à te sororibusque tuis magnam portionis relictae partem. Sed transeant haec: quia pro te nihil efficere potui, nec adhuc effecerim: pecuniam illam mihi legatam, sorori tuae si placet, etiam cum additamento reponam, quia illa mihi videtur magis indigere. Ad Ecclesiam Catholicam quod attinet, Deus mihi testis est, totum cordis mei desiderium esse, & certam fiduciam, ejus Ecclesiae membrum me moriturum. Quod si ex pomposa specie Ecclesiae Romanae eo adducar ut probem omnes illas intollerandas abusiones, superstitiones, & idololatrias, quae Deum honore suo tam multis mod is exspoliant, non crederem me membrum esse Jesu Christi. Si nullam sacrae Scripturae interpretationem probetis nisi quae Roma proficiscatur, potestis facile quicquid placuerit affirmare. Nihil est tam absurdum, tam aeterni Dei veritati contrarium, quod non impuris glossematis torqueri possit, ut causae perditae videatur inservire: