QUI serio amant MARCERE VELSERE, eo allicientis naturae propensione ducuntur, ut rei quam amant bona omnia, perpetuitatem adeo ipsam, in hoc vicissitudinum humanarum aestu contingere flagrantissimè cupiant, qui sane affectus, quo magis intimus, eò semper solertior suit in perquirendis rationibus, per quas tendere ad propositum hunc finem liceret. Hinc antiquioris aevi decora, historicae narrations, tabulae, signa aerea, marmoreaque; posterioris calcographicum inventum, quae omnia eo spectant, ut non solum habitus corporum delineare, sed & animorum exprimere ornamenta possimus. Qui sane affectus amores benevolentiaeque impulit etiam me ipsum, non modo ut JOH. VINCENTII PINELLI imaginem describendam curaverim, sed &, cum per annos prope XXX, à die quo primum studiosè magnum virum observare coepi, ad eum quo supremo in sinu meo animam egit, dilexerim supra quam sermone explicari queat, coegerim etiam intra non magni voluminis angustias, è latissimo rerum campo, praecipua quaedam ipsius vitae capita, tum ut mihi etiam nunc exemplar referrent, ad quod formare me possem, tum vero etiam ur moerorem levarent, quem mihi incusserat amplissimi viri quam •eceram jactura. Propositum hoc meum cum plerique communium amicorum ut sit explorassent, perurgere coeperunt, ut ne publicae literatorum rei lucubrationes meas inviderem, studiosis scilicet omnibus gratas suturas, apud quos PINELLI memoria, & grata & sancta jam diu esset. Me vero hae preces, ut non permulcebant, gnarum videlicet tenuitatis meae, ita in eam sententiam traxerunt, ut foetum hunc meum dispiciendum traderem, examinandumque tibi V. Clarissimo PINELLI amico, bonarum artium patrono, qui prudentia, eruditione, & animi candour in consilium advocatis, tùm demum pronuncies an è re PINELLI, an è literarum, an è mea sit, •t in lucem hominum prodire sinam qualescunque hasce subsecivarum horarum reliquas, hoc tibi arbitrium ut deferam, faciu• ▪ multa; praestantissimorum quo teneris studiorum amor, impollutae quam nobiscum profiteris religionis patrocinium, & princeps in Pinelliana amicitia locus, qui te potissimum alliciet, ut more majorum his animum advertas, quae pro tuo nutu vel abdent sese, vel dabunt in conspectum. Mihi enim, cui non alius quam JOH.
QUI serio amant MARCERE VELSERE, eo allicientis naturae propensione ducuntur, ut rei quam amant bona omnia, perpetuitatem adeo ipsam, in hoc vicissitudinum humanarum aestu contingere flagrantissimè cupiant, qui sane affectus, quo magis intimus, eò semper solertior suit in perquirendis rationibus, per quas tendere ad propositum hunc finem liceret. Hinc antiquioris aevi decora, historicae narrationes, tabulae, signa aerea, marmoreaque; posterioris calcographicum inventum, quae omnia eo spectant, ut non solum habitus corporum delineare, sed & animorum exprimere ornamenta possimus. Qui sane affectus amores benevolentiaeque impulit etiam me ipsum, non modo ut JOH. VINCENTII PINELLI imaginem describendam curaverim, sed &, cum per annos prope XXX, à die quo primum studiosè magnum virum observare coepi, ad eum quo supremo in sinu meo animam egit, dilexerim supra quam sermone explicari queat, coegerim etiam intra non magni voluminis angustias, è latissimo rerum campo, praecipua quaedam ipsius vitae capita, tum ut mihi etiam nunc exemplar referrent, ad quod formare me possem, tum vero etiam ur moerorem levarent, quem mihi incusserat amplissimi viri quam •eceram jactura. Propositum hoc meum cum plerique communium amicorum ut sit explorassent, perurgere coeperunt, ut ne publicae literatorum rei lucubrationes meas inviderem, studiosis scilicet omnibus gratas suturas, apud quos PINELLI memoria, & grata & sancta jam diu esset. Me vero hae preces, ut non permulcebant, gnarum videlicet tenuitatis meae, ita in eam sententiam traxerunt, ut foetum hunc meum dispiciendum traderem, examinandumque tibi V. Clarissimo PINELLI amico, bonarum artium patrono, qui prudentia, eruditione, & animi candore in consilium advocatis, tùm demum pronuncies an è re PINELLI, an è literarum, an è mea sit, •t in lucem hominum prodire sinam qualescunque hasce subsecivarum horarum reliquas, hoc tibi arbitrium ut deferam, faciu• ▪ multa; praestantissimorum quo teneris studiorum amor, impollutae quam nobiscum profiteris religionis patrocinium, & princeps in Pinelliana amicitia locus, qui te potissimum alliciet, ut more majorum his animum advertas, quae pro tuo nutu vel abdent sese, vel dabunt in conspectum. Mihi enim, cui non alius quam JOH.