A26815:586
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Bernard Gilpin › LITERAE BERNARDI GILPINI ad GEORGIUM Fratrem, Anno Domini: 1575.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
cum hujusmodi hominibus nulla est instituenda disputatio. Quod de Arrio infers cum reliquis ejus generis, nihil est ad propositum. Omnes enim Scripturae Prphetarum, unà cum aliis manifestis Scripturis ad quas in hujusmodi dubiis confugere debemus, illisque acquiescere Arrium perspicuè confundunt, caeterosque ejus participes. Consubstantialitas, quod Graeci [Greek or Hebrew] dicunt, plurimis evidentibus Scripturae testimoniis confirmatur. At non ita Transubstantiatio; Scoti, Occami, Bielis, omniumque Scholasticorum Theologorum ita vexaverat cerebra, ut saepenumerò nesciant, quid potissimum dicant, quò absurditates amoliantur quae inde oriuntur. Itaque constat esse commentum sine aliquo Scripturae fundamento. Ita ut Scotus (quod & Episcopus Tunstallus saepenumerò ingenuè fatebatur,) existimarit, multo melius faciliusque potuisse Ecclesiam uti commodiore interpretation verborum in sacra Caena, reverenter cum antiquis Patribus de sacra Caena loquendum judicavit Episcopus, & Transubstantiationis opinionem mittendam esse. Illud etiam ⟨p. 308⟩idem Tunstallus & scriptis & sermonibus affirmare solebat, Innocentium tertium nescisse quid ageret, quando Transubstantiationem inter articulos fidei posuerit: dicebatque Innocentium doctis circa see hominibus caruisse: adeo equidem inquit Tunstallus, si ipse fuissem ei à Consilio, non dubito me potuisse Pontificem ab eo Consilio retraxisse. Quando Magister Cheds•y dixerat Catholicos cedar oportere in articulo Transubstantiationis, ego non audivi ipsum loquentem, sed qui audiverat mihi narrabat. Quod autem de ejus, aliorumque incarceration scribis: equidem judico (quod praesentem hanc vitam attinet) quietissimam vivendi rationem illis obtigisse. Nec puto majorem vitae quietem eligi posse, si non conscientiae morsus illis molestiam faciat, quia causam sustinent non bonam, sed super arenam fundatam. Quod si vis homines connivere opportere ad tot Romanorum Pontificum supra trig • ta vitas abominabiles & planè bestiales: potes & Christum etiam reprenendere quod palam aperuit perniciosas enormitates & Pharisaeorum (qui tum sancti scilicet patres habebantur,) atque etiam Patrum eorum tunc mortuorum: reprehendite etiam Esaiam, qui non vult malos dici bonos, denuncians maledictum eum qui sanctum appellat eum qui non est sanctus. Reprehendite S. Bernardum qui vocat eos ministros Antichristi.
cum hujusmodi hominibus nulla est instituenda disputatio. Quod de Arrio infers cum reliquis ejus generis, nihil est ad propositum. Omnes enim Scripturae Prphetarum, unà cum aliis manifestis Scripturis ad quas in hujusmodi dubiis confugere debemus, illisque acquiescere Arrium perspicuè confundunt, caeterosque ejus participes. Consubstantialitas, quod Graeci dicunt, plurimis evidentibus Scripturae testimoniis confirmatur. At non ita Transubstantiatio; Scoti, Occami, Bielis, omniumque Scholasticorum Theologorum ita vexaverat cerebra, ut saepenumerò nesciant, quid potissimum dicant, quò absurditates amoliantur quae inde oriuntur. Itaque constat esse commentum sine aliquo Scripturae fundamento. Ita ut Scotus (quod & Episcopus Tunstallus saepenumerò ingenuè fatebatur,) existimarit, multo melius faciliusque potuisse Ecclesiam uti commodiore interpretatione verborum in sacra Caena, reverenter cum antiquis Patribus de sacra Caena loquendum judicavit Episcopus, & Transubstantiationis opinionem mittendam esse. Illud etiam