A26815:587
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Bernard Gilpin › LITERAE BERNARDI GILPINI ad GEORGIUM Fratrem, Anno Domini: 1575.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Nos meritò excusant ea, quae alii viri pii scripserunt in hanc sententiam. Reprehendit apertè ea de quibus fatetur turpe esse dicere. Non operta revelo, inquit, sed aperta redarguo. Ad quod etiam divino mandato sumus obligati, Esaiae 58. 1. Ostende populo meo scelera eorum. Quòd dicis quinque Sacramenta apud nos esse reprobata; non rectè reprobata dicis: nos enim reverenter eis utimur secundum Dei verbum, adeoque nec nomen Sacramenti tollimus, sicut est Sacramentum generaliter dictum. Sicut erat Lotio pedum, & multa alia quae nomen Sacramenti in genere retinere possunt, ut & apud Patres retinent. Verum antiqui Patres, & Scholastici nonnulli affirmant Baptismum, & Eucharistiam propriè tantum dici Sacramenta: Bessarionis etiam testimonium est; haec duo sola Sacramenta in Evangeliis manifestè tradita legimus. Miror te verba S. Pauli ad eum sensum torquere, ut ex iis verbis omnes in Missa ceremoniae stabiliantur. Quum non ignores earum plurimam partem additam multis posteà saeculis ab Episcopis Romanis. Legimus etiam Apostolos cum verbis Evangelii, & oratione dominica consecrasse. Praeterea S. Paulus jamdudum ordinaverat, ut populus non solum manducâret panem cum ministro, (sicut verba ejus manifestè declarant:) verum etiam ex poculo biberent vides istos penitùs abstulisse Ecclesiae ordinationem illam Christi & Apostolorum. Qua authoritate hoc factum sit ipsi viderint. Autoritatem illam ego nunquam legendo cognoscere potui. Contrarium invenio nempe omnes omnino homines, prohibitos esse, ne quid de verbo ac voluntate Dei mutent in sacris scripturis tradita. Dicis Scripturas probare orationem pro mortuis, & hoc te benè scire. S. Hieronymus dicit librum Machabaeorum, ad mores non ad stabiliendum dogma valere. S. Augustinum dicis in multis locis dubitasse utrum fuerit purgatorium. Id si sit dubitabile, non est obtrudendum tanquam articulus fidei, sed relinquendum ut liberum. Nam fides est substantia &c. Heb, 11. 1. fides non fluctuare debet, inquit S. Jacobus. Roffensis de purgatorio scribit. Apud priscos vel nulla, vel •uam rarissima fiebat ⟨p. 309⟩mentio. Et quamdiu nulla erat de purgatorio cura, nemo quaesivit indulgentias. Atque ita innumerabilia illa ex indulgentiis lucra nunquam nota fuerant priusquam purgatorium fuisset inventum. Quid jam dicemus ex illis Pauli verbis nobis innui, Existimantes questum pietatem, si hoc non sit?