A26815:59
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Henry Chicheley: VITA HENRICI CHICHELE ARCHIEPISCOPI CANTUARIENSIS.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Ad eam Synodum unà cum Episcopis & reliquis prelatis, Archiepiscopi edicto vocati sunt Johannes Casteli Academiae Oxoniensis, & Johannes Rykynghall Cantabrigiensis Cancellarii, uterque sacrarum literarum Professor, qui orationibus ornatis pro utriusque Academiae studiosis exorarunt, ut decretum ante quatuor annos in Synodo latum de conserendis beneficiis in eos solos, qui Gradibus Academicis erant ornati, pro beneficiorum censu, & graduum dignitate jam promulgaretur, adjecta prior conditione, si abrogatis antiquis Academiarum statutis, Monachi, qui artes non attigissent, Theologiae, & Sacerdotes, qui Jus Civile non didicissent, Juri Canonico initiari possent: quod artium Magistri in utraque Academia, mutato tandem consilio, concesserunt. Inde ad coërcendam Episcoporum, & Archidiaconorum avaritiam decretum, ne Episcopus pro institution, aut Archidiaconus pro induction ultra duodecim solidos acciperet, & ut ordines sacri nulla mercede accepta, gratis collocarenrur. Demum in ea Synodo Simon Tetraminus q • stor Pontificus pro Martino Pontifice oratione eleganter composita pecunias rogat, qui tamen surdis auribus auditus est, Ecclesiasticis existimantibus, satis supérque esse decimas, annatas, aliásque obventiones quae fisco Romano quotannis penderentur. Henricus autem dimissa Synodo jurisdictioni suae prospicit, quam in Gallia hactenus exercebat, ut eadem pax utrumque regnum, & utramque Ecclesiam conciliaret. Judices enim, quos in plerisque Galliae dioecesibus à rege debellatis collocasset, jam revocat, & literis ad Gallos datis, universos admonet, ut Episcopis suis, & judicibus locorum ordinariis deinceps obtemperent. Post haec rex accepto muncio de Thomae Clarentiae ducis fratris sui caede, qui in Andibus ⟨p. 29⟩commisso nuper cum Delphini copiis praelio ceciderat, in Galliam properat, relicta domi Catharina gravida, quae VIII. Id. Decemb. Windesorae puerum enixa est, quem fide jubentibus pro eo Joanne Duce Bedfordiense Pro rege, Henrico Wyntoniensi Episcopo regis patruo, & Jaquelina Hollandiae Comitissa, Henricus Cantuariensis ritu solenni ex sacro lavacro suscepit, Henrici nomine indito. Qui regno deinceps potitus Cantuariensem propterea compatrem suum appellare solitus, summa eum veneratione semper prosecutus est.
Ad eam Synodum unà cum Episcopis & reliquis prelatis, Archiepiscopi edicto vocati sunt Johannes Casteli Academiae Oxoniensis, & Johannes Rykynghall Cantabrigiensis Cancellarii, uterque sacrarum literarum Professor, qui orationibus ornatis pro utriusque Academiae studiosis exorarunt, ut decretum ante quatuor annos in Synodo latum de conserendis beneficiis in eos solos, qui Gradibus Academicis erant ornati, pro beneficiorum censu, & graduum dignitate jam promulgaretur, adjecta priore conditione, si abrogatis antiquis Academiarum statutis, Monachi, qui artes non attigissent, Theologiae, & Sacerdotes, qui Jus Civile non didicissent, Juri Canonico initiari possent: quod artium Magistri in utraque Academia, mutato tandem consilio, concesserunt. Inde ad coërcendam Episcoporum, & Archidiaconorum avaritiam decretum, ne Episcopus pro institutione, aut Archidiaconus pro inductione ultra duodecim solidos acciperet, & ut ordines sacri nulla mercede accepta, gratis collocarenrur. Demum in ea Synodo Simon Tetraminus q stor Pontificus pro Martino Pontifice oratione eleganter composita pecunias rogat, qui tamen surdis auribus auditus est, Ecclesiasticis existimantibus, satis supérque esse decimas, annatas, aliásque obventiones quae fisco Romano quotannis penderentur. Henricus autem dimissa Synodo jurisdictioni suae prospicit, quam in Gallia hactenus exercebat, ut eadem pax utrumque regnum, & utramque Ecclesiam conciliaret. Judices enim, quos in plerisque Galliae dioecesibus à rege debellatis collocasset, jam revocat, & literis ad Gallos datis, universos admonet, ut Episcopis suis, & judicibus locorum ordinariis deinceps obtemperent. Post haec rex accepto muncio de Thomae Clarentiae ducis fratris sui caede, qui in Andibus