A26815:46
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Henry Chicheley: VITA HENRICI CHICHELE ARCHIEPISCOPI CANTUARIENSIS.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
In ea Synodo Regi ad bellum Gallicum decretae sunt duae decimae ex omnibus proventibus & beneficiis Ecclesiasticis quae decimas praestare solebant, ita ut una ad diem Divi Martini proximum, altera ad eundem anni infequentis diem exsolveretur; & 1111 Non. Decemb. Cantuariensis singulos dimisit, postquam ex utriusque Synodi suffragiis, rege etiam illud rogante, statuisset, ut dies Divi Gregorii, Davidis, Ceddae, & Winifredae inter ferias haberentur. Quod decretum inter hconstitutions Angliae etiamnum reperitur. Kalendis Aprilis anno sequenti Henricus aliam Synodum Londini vocat, ut de legatis ad concilium Constantiense mittendis cum Episcopis & reliquis praelatis ageret. Divisus enim erat hucusque orbis Christianus inter tres Pontifices, Joannem XXIII. Romae, ⟨p. 20⟩Gregorium XII. Arimini, Benedictum XIII. Avenioni Pontificis Romani munia exercentes. Neque enim Gregorius & Benedictus sententiae in Synodo Pisana contra see latae acquieverant. Joannes autem à principibus Christianis omnibus interpellatur pro tollendo hoc schismate, ante duos annos Constantiae in Germania Concilium Christianorum omnium indixerat, quod tamen aegrè & invitus praestitit, veritus ne à Concilio Pontificatu suo abdicaretur, id quod postea accidit, sicuti deinceps dicemus. Henricus Constantiam edicto Pontificio citatus, Robertum Appulton Eboracensem & Joannem Forst Lincolniensem Canonicos, Procurators suos Constantiam ante biennium ablegaverat, qui Concilio suo nomine interessent; à rege autem & ordine Ecclesiastico Comes Warwicensis, Episcopi Sarisburiensis, Bathoniensis, & Herefordiensis, cum Abbate Westmonasterii: & Prior Wigorniae eodem tempore Constantiam legati missi erant: quorum numero jam imminuto per mortem Roberti Hallum Sarisburiensis, & Roberti Mascall Herefordiensis Episcoporum, qui Constantiae obierunt, & quòd frequentiores aliarum gentium legati Constantiae essent, in hac Synodo delectus est Richardus Clifford Londinensis Episcopus, & duodecim Doctores, una cum Academiae Oxoniensis & Cantabrigiensis Cancellariis, qui ea etiam legatione fungerentur, & ad eorum sumptus ex singulis libris beneficiorum & proventuum Ecclesiasticorum duo denarii sunt. In Galliam primò, mox in Angliam venit hoc ipso tempore Sigismundus Romanorum Imperator, ut pacis tum in Ecclesia, abdicatis protervis Pontificibus, tum inter utrumque regem, depositis armis, constituendae author esset.
In ea Synodo Regi ad bellum Gallicum decretae sunt duae decimae ex omnibus proventibus & beneficiis Ecclesiasticis quae decimas praestare solebant, ita ut una ad diem Divi Martini proximum, altera ad eundem anni infequentis diem exsolveretur; & 1111 Non. Decemb. Cantuariensis singulos dimisit, postquam ex utriusque Synodi suffragiis, rege etiam illud rogante, statuisset, ut dies Divi Gregorii, Davidis, Ceddae, & Winifredae inter ferias haberentur. Quod decretum inter