A26815:590
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Bernard Gilpin › LITERAE BERNARDI GILPINI ad GEORGIUM Fratrem, Anno Domini: 1575.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
2. Consistit haec Communio Sanctorum in praedicatione verbi, in variorum donorum communicatione ad Ecclesiae aedificationem in publicis & privatis precibus.
3. In precibus autem fundendis Communionem habemus cum Patre & Filio, vel cum Patre per Filium. Nulla est hic defunctorum Sanctorum mentio vel ratio habita. Haec communio ex verbis sacrae Scripturae non ultra progreditur, quàm ad Ecclesiam in terris. Qui ultra quaerunt ambulant in tenebris. Sancti defuncti non vocantur in Scripturis Sancti simpliciter, sed Ecclesia primogenitorum in coelis, & Spiritus justorum consummatorum, Heb: 12. 23. ⟨p. 310⟩Erit nobis cum illis communio post hoc saeculum, sed in hoc saeculo qui quaerunt hanc communionem, vel è sacris literis proferant quod dicunt: vel audiant illam Domini sententiam: Frustra me colitis, docents doctrinas mandata hominum, Matth. 15. 9. Fateor si usum nostri saeculi, aut aliquot superio. rum saeculorum respicias, Sanctos vocari defunctos: sed non hujus aut illius saeculi consuetudo, sed sacrae Scripturae regula nobis sequenda proponitur. Sed quid de hac re certamus? Qui pro Invocatione Sanctorum tantopere decertant, concedent nobis liberum esse: scilicet tutissimum est accedere ad fontem misericordiae relictis rivulis Nec te moveant illi qui dicuht Deo nihil eos detrahere qui orationes suas ad Sanctos dirigunt. Nemo enim magis Deo detrahere potest, quàm qui cultum uni Deo debitum creaturae transfert. Nam invocatio est pars cultus divini; hunc cultum nullae creaturae communicat, qui gloriam suam non communicat alteri. Quod attinet ad argumenta illa tua, de Imaginibus, de Jejunio: (quod quidem jejunium absit, ut vel ego, vel quispiam neget: Imò potius ad illud omnes exhortamur: superstitionem tantummodo pravasque opinions sublatas cupimus.) Cum aliis illis argumentis de reliquiis, exorcismis, in spiritibus scilicet immundis ejiciendis, quod quum ad idololatriam ducit, Pseudo▪ Prophetae signum est,