A26815:595
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Bernard Gilpin › LITERAE BERNARDI GILPINI ad GEORGIUM Fratrem, Anno Domini: 1575.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
melius in posterum see provisurum, si quae ad noticiam suam pervenerint.) En, inquit Gilpinus, ego haec ad noticiam vestram produco: ne dixerit dominatio vestra aliorum vitio haec mala perpetrata, non vestro consilio, nam vestrûm est quicquid sive feceritis, sive ab aliis factum dissimulando permiseritis: itaque coram Deo, & Angelis, & hominibus, ego Paternitatem tuam horum omnium malorum autorem denuntio: ego etiam in illo stricti judicii die testis adero haec omnia ad vestram noticiam pervenisse per me: testes aderunt omnes qui hic me loquentem audiunt. Dum haec Gilpinus intonaret, amicos suos in magnum timorem & anxietatem conjecit: itaque quum finem dicendi feeisset, conveniunt eum amici, & cum lachrimis dixêrunt, tandem habet Episcopus quod diu quaesiverat: tu telum contra te porrexisti in ipsius manus: si prius sine causa offensus fuerat, quid faciet is qui jam irritatus jure suo, vel juris specie utetur ad nocendum? Quibus Gilpinus respondit, nolite timere; Deus nos omnes gubernat: dum veritas propagetur, & Deus glorificetur, de me fiat voluntas Dei. Post concionem omnes ad prandiùm convenerant: omnes de Gilpino metuebant aliquod malum ab Episcopo, tacitique eventum rei expectabant: Post prandium Gilpinus ad Episcopum accedit, ut Episcopo salutato, & valedicto domum redeat. Non ita fiet, inquit Episcopus; nam ego te domum tuam perducam: ergo domum redit Gilpinus in Episcopi comitatu. Quum jam Gilpini aedes intrassent, & ad conclave penetrassent, Episcopus subito arrepta Gilpini dextra, haec habuit verba: Pater Gilpine, agnosco digniorem te esse qui sis Episcopus Dunelmensis, quàm me dignum qui sim rector hujus Ecclesiae tuae: praeteritarum offensionum veniam postulo; da veniam Pater: scio quod pullos quosdam educaveris immorigeros qui contra matrem calcitrant: sed quoad ego vixero Episcopus Dunelmensis, securus esto, nemo tibi molestus erit. Amici Gilpini, hoc est omnes boni exultare ceperunt, & gratias Deo agere, & potentem Dei manum agnoscere, quod Episcopus ei infensus ita divina potentia correctus fuerit, ut quod in ejus contumeliam primò excogitaverat, cederet ei in honorem. Gilpinus intereà uberrimum pietatis suae fructum tulit.
melius in posterum se provisurum, si quae ad noticiam suam pervenerint.) En, inquit Gilpinus, ego haec ad noticiam vestram produco: ne dixerit dominatio vestra aliorum vitio haec mala perpetrata, non vestro consilio, nam vestrûm est quicquid sive feceritis, sive ab aliis factum dissimulando permiseritis: itaque coram Deo, & Angelis, & hominibus, ego Paternitatem tuam horum omnium malorum autorem denuntio: ego etiam in illo stricti judicii die testis adero haec omnia ad vestram noticiam pervenisse per me: testes aderunt omnes qui hic me loquentem audiunt. Dum haec Gilpinus intonaret, amicos suos in magnum timorem & anxietatem conjecit: itaque quum finem dicendi feeisset, conveniunt eum amici, & cum lachrimis dixêrunt, tandem habet Episcopus quod diu quaesiverat: tu telum contra te porrexisti in ipsius manus: si prius sine causa offensus fuerat, quid faciet is qui jam irritatus jure suo, vel juris specie utetur ad nocendum? Quibus Gilpinus respondit, nolite timere; Deus nos omnes gubernat: dum veritas propagetur, & Deus glorificetur, de me fiat voluntas Dei. Post concionem omnes ad prandiùm convenerant: omnes de Gilpino metuebant aliquod malum ab Episcopo, tacitique eventum rei expectabant: Post prandium Gilpinus ad Episcopum accedit, ut Episcopo salutato, & valedicto domum redeat. Non ita fiet, inquit Episcopus; nam ego te domum tuam perducam: ergo domum redit Gilpinus in Episcopi comitatu. Quum jam Gilpini aedes intrassent, & ad conclave penetrassent, Episcopus subito arrepta Gilpini dextra, haec habuit verba: Pater Gilpine, agnosco digniorem te esse qui sis Episcopus Dunelmensis, quàm me dignum qui sim rector hujus Ecclesiae tuae: praeteritarum offensionum veniam postulo; da veniam Pater: scio quod pullos quosdam educaveris immorigeros qui contra matrem calcitrant: sed quoad ego vixero Episcopus Dunelmensis, securus esto, nemo tibi molestus erit. Amici Gilpini, hoc est omnes boni exultare ceperunt, & gratias Deo agere, & potentem Dei manum agnoscere, quod Episcopus ei infensus ita divina potentia correctus fuerit, ut quod in ejus contumeliam primò excogitaverat, cederet ei in honorem. Gilpinus intereà uberrimum pietatis suae fructum tulit.