A26815:60
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Henry Chicheley: VITA HENRICI CHICHELE ARCHIEPISCOPI CANTUARIENSIS.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Catharina autem partu levata inchoante Aprili alterius any à Bedfordiensi 1in Galliam ad regem deducitur, & Humfredus Glocestrensis rerum Anglicarum administratione praefectus est. Instabat jam tempus, quo altera Synodus oecumenica habenda erat ex decreto Concilii Constantiensis, in quo institutum erat, ut post quinque annos Concilium indiceretur, ab ejus fine a liud in septennium, atque ita singulis decenniis Concilium perpetuo haberetur; In quo Episcopi & praelati ex universo orbe Christiano coëuntes de reprimendis Ecclesiae corruptelis liberis suffragiis possent decernere. Agebatur autem annus quintus à fine Concilii Constantiensis, eámque ob causam 2Martinus Papiam alterius Concilii oecumenici hoc anno habendi locum designaverat. Apud nos autem Henricus provinciae Cantuariensis Synodum Londini convocavit prim. Non. Sextil. In quo ex universo Episcoporum, praelatorum, & Doctorum ordine multi nominati regis arbitrio permittuntur, & decretum est, ut eorum nomina Cantuariensis per literas ad regem mitteret, è quibus ille pro voluntate sua aliquos deligeret, qui ad Concilium Papiense nationis Anglicanae nomine proficiserentur, & ad eorum impensas ex beneficiis, quae ad decimas censebantur, pro singulis proventuum libris tres denarii, ex beneficiis autem, quae eo censu immunia erant, pro singulis libris octo denarii imperabantur. Verùm legatio illa frustra decernebatur. Nam Martinus Concilium Papiae inchoatum, & suborta pest Senas translatum statim dissolvit, quod Alfonsus Arragonum rex per orators Papiam missos Benedicti XIII. Panischolae adhuc superstitis, & pro Pontifice see gerentis parts largitione & pollicitationibus promoveret, in Martinum commotus, quia Joanna regina Neopolitana, eo authore, in regno suo Ludovicum Andegavensem, neglecto Alfonso, haeredem scripserat; & Concilium aliud Basilieae post septennium constituit. In eadem Synodo Londinensi haereticae pravitatis postulati sunt Willelmus White Presbyter, quòd potestate non data, publicè praedicaret, & Henricus Webb Wigorniensis, quòd sacro ordinum charactere non suscepto, divina faceret; propterea ille haeresi coram Synodo renunciare coactus est, hic autem in tribus primariis civitatibus Londini, Wigorniae, & Bathoniae fascibus à Synodo adiudicatus est.
Catharina autem partu levata inchoante Aprili alterius anni à Bedfordiensi 1