A26815:609
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
ALOYSII VALMARANAE VICETINI E SOCIETATE JESUS. TE PINELLE, reum mortis genuere parentes, Et vitae ingressus janua mortis erat: Lactea Lethaeis miscebat pocula poclis Parvuli, eratque viri tempus edentis edax: Long a brevi moriens traxisti funeravitâ, Longior at longo funera vita subit: Nam GUALDUS calamo, quod non potuere parentes Stirpe, virûm in memory vivere mente dedit. Quae tibi vita fuit, non est: tibi vita perennis. PINELLI inscriptus Vita, libellus erit.
ALOYSII VALMARANAE VICETINI E SOCIETATE JESU. TE PINELLE, reum mortis genuere parentes, Et vitae ingressus janua mortis erat: Lactea Lethaeis miscebat pocula poclis Parvuli, eratque viri tempus edentis edax: Long a brevi moriens traxisti funeravitâ, Longior at longo funera vita subit: Nam GUALDUS calamo, quod non potuere parentes Stirpe, virûm in memori vivere mente dedit. Quae tibi vita fuit, non est: tibi vita perennis. PINELLI inscriptus Vita, libellus erit.
BERNARDI STEPHONII E SOCIETATE JESUS. OPACA PINUS, & vetusta, nobilis Gnidi Paphique sylva, sibilantibus Co • is sonora: sic susurr • s ingruac Tepentis aut Favonii, vel a•duis Serenus Auster implicata brachiis Volutet usque ludibunda murmura: Beata sic perennitas aquae tibi Amica, semper obloquente sibilo Comae volumen humidum secus citans, Amoenitate fertili riget nemus: Ut hinc & inde Pinea gravis n•ce. Comas onusque sustinere vix queas: Vige salubre Cypridis nemus domus: Vige perenne gaudium Liguri•: Quod & benignus educat Gnidi lepor: Quod & leporis aura Paulus educat, Superstitatque, sospitatque foetibus Tuis, suisque: Paulus unus omnium, Quot & fuere, quotque sunt, eruntque post. Amoenitatis instar integellulae, Amoris, & decoris, & tui sequax, ⟨p. 319⟩Tenaxque veritatis, & boni tenax, Vige: vigebit aureus simul decor: Vige: vigebit elegans simul fides: Datura frigus hospital posteris, Domus virentis usquequaque textili Repexa fronde: sive littoralibus Maritimisque floreum leporibus Cubile perbenigna garrientibus, Ut ante, semper apparare gesties: Alumna seu Cytheris evocaverit Ligusticasque Romulasque Gratias, Jocis remixta Lydiis & Atticis. Tuos ad hosce cespites frequens ego Meusque Paulus, ingeni gravis lepor. Tuos ab usque Regia Cypro satus. Ab ultimaque Pineos origine In hoc cacumen editos, in id decus, Redordiemur invicem: modis ego: Ut ut libebit ille: five libera, Severiore lege sive mavolet Rotundiora verba dulce volvere: Utroque mirus artifex, tui memor. Vigebis usque: spondet id Gnidi Charis. Et hic vigebis in sodalis hortulis, Loquente semper irrigata rivulo: Ut alba poscit, alba reddit ut fides, Et has, arata literis fidelibus, Sodalitatis indices notas geres. Meâ ne stirpe ltiore creverim, Tua e PAULI cult diligentia Amica Pinus, ambigo. Sed hoc lique, Quod interire posset, id dedit genus, Quod interire nescit, hoc AMOR dedit.