A26815:622
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Gian Vincenzo Pinelli › VITA JOANN•S VINCENTII PINELLI, PATRICII GENUENSIS.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Viri hujus encomium ex FOLIETA desumptum exscripsimus, quia narrationi nostrae animadvertimus non minimo ornamento futurum. GALEATIUM in paterno sinu, paternaque cura & diligentia educatum, omnesque artes non modò libero homine, sed summae fortunae amplitudine dignas edoctum, non magis paternae peramplae opes, quàm suae ipsius virtutes ac merita extulerunt, quippe qui omnia vitae munera cumulatè ⟨p. 326⟩implerit, omnesque officii gradus erga propinquos, & ditioni subjunctos, atque adeo omnes homines, persanctè, & diligenter servarit: nam propinquos & amicos liberalitate & hospitalitate, subjunctos vero aequitate, justitia, charitate coluit, veritatis in omni vita retinentissimus. Duxit uxorem, LIVIAM nomine, è vetustissima familia Squarciafica, a qua dotis nomine accepit, in Japygia Galatenae Marchionatum, Galatena, Cupertino, Velia, & Librano, elegantibus oppidis insignem. Delectatus est is polytropia quadam, & varia peregrinarium rerum experientia, quam ipse sibi, non pervolutandis libris, ut JOH. VINCENTIUS, sed profectionibus pepererat, & gentium externarum moribus indagandis. Et profecto bivium hoc ad civilem prudentiam ducit regiis & compendiariis itineribus. Libri enim, ut sensit Demetrius Phalereus, nos de plerisque admonent, quae ne amici quidem audent attingere: turpia honestaque omnium aetatum exempla ob oculos ponunt, quae à vitio avocent, quae ad virtutem impellant. Peregrinatione verò, nisi quispiam secum ipse peregrinetur, tanta rerum vis, tanta undique colligitur sapientiae copia, ut quisquis illa afficitur, ceteris excellere videatur. Itaque nobilis ille orbis terrarum peragrator, domo Tyanaeus, 1conducere adolescentibus ajebat, voluntarium sibimet ipsis exilium indicere; hoc tamen, ut nihil aliud, profecturis (quae fuit GALEATII PINELLI sententia) ut res admirari desinerent, seposita, quod nemo non praeclarum ducat, eorundem ignoratione. Ita mihi ille, cum ipsum officii gratia Neapoli aliquando convenissem. Decessit is de vitae statione anno MDXCVIII. exacta plane aetate, omnium pene hominum ordinibus Neapoli ejus mortem dolentibus, cujus vitam summo cum splendore traductam probarant, cujus virtutem, cujus prudentiam non semel experti erant.
- 1• strat. lib. 1.