A26815:61
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Henry Chicheley: VITA HENRICI CHICHELE ARCHIEPISCOPI CANTUARIENSIS.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Deinceps Willielmus Taylor artium Magister in jus vocatur, quòd dogmata quaedam apud populum iterum enunciaret, quae in Synodo ante biennium execratus erat, unde in haeresim relapsus dicebatur. Ea autem erant: Deum solum orationibus fidelium esse invoandum, Christo ipsi non ratione humanae naturae, sed divinae eum cultum deberi; Divos, autrem creatam implorare nefas esse; Crucis, aut Divorum statuis donaria ponentes idololatriâ obstringi; vitam monasticam a Christi institutis alienam esse; civilem administrationem, & dominatum Sacerdotibus à Christo interdici: & orthodoxo esse multa dogmata, quae à Synodo ⟨p. 30⟩Constantiensi impia pronunciantur. Quae omnia ab Henrico pro tribunali sedente ad quatuor fratrum mendicantium ordines delata sunt, ut disceptaret, an sacris literis & patrum sententiis essent consentanea? & Jurisconsulti de poena ejus, qui in haeresim relaps•s erat, quaerere jussi sunt. Theologi autem retulerunt, eum improbas & à sacris literis, Romanaeque Ecclesiae decretis alienas opiniones fovere; de jure autem responderunt postea Gulielmus Lyndewode & Thomas Bronus, hic Decanus, ille officialis Curiae Cantuariensis de Arcubus, aliique; Jurisconsulti, haereticae pravitatis suspectum per annum sacris interdictum ea sola probatione condemnandum esse eundem tamen si resipiscat, at Ecclesiae gremium recipiendum. Verùm si iterum in haeresim incidat, nefarii criminis damnandum, & potestati civilis magistratus concedendum esse: & lata statim sententia haereticus pronunciatur, ordinibúsque sacris solennitèr spoliatus est. Post finem Synodi mox consternati sunt apud nos omnium animi, accepta regis morte, qui summo ardore Delphinum Bituriges usque persecutus, contractâ ex laboribus immodicis febre acutâ, ad nemus Vicenniarum tribus à Lutetia passuum milibus pridè Kal. Septemb. objit, tempore longe importuno, quod Carolus Socer maerore ex morte carissimi generi concepto contabescens post viginti dies fatis cederet. Reliquiae in Angliam deportatae, & sepulchro Westmonasterii impositae sunt; Haereditas utriusque regni Henrico infanti obuenit, qui Henricus VI. dictus est, quorum administrationem fratribus pater testamento reliquit, Humfredo Glocestrensi Angliam, Johanni Befordiensi Galliam, usquedum filius adolesceret, isque interea Henrico Beufort Episcopo Wyntoniensi, & Thomae Beufort Duci Exoni, ensi propatruis suis alendus & instituendus traderetur.