A26815:74
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Henry Chicheley: VITA HENRICI CHICHELE ARCHIEPISCOPI CANTUARIENSIS.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
& quòd multos Joannis Wiclevi libros aliósquc de rebus sacris vulgari idiomate scriptos penes see clàm haberent: quae omnia eorum aliqui in Synodo ejerarunt, reliqui ad carceres damnati sunt. Post eos Joanna Dertford faemina de iisdem dogmatibus coram Synodo interrogata, responsione incerta crimen diluit, asserens see symbolum & decalogum tantùm didicisse, nec ausam esse arcana Ecclesiae mysteria attingere, ideóque Vicario Episcopi Wyntoniensis erudienda traditur. Judicibus etiam ordinariis omnibus imperatum, ut acerrimè inquirerent in eos, qui ab Ecclesia Romana dissentiebant, quorum numerus indies augebatur, eosque compositis ad invidiam nominibus Wiclevistas & Lollardos appellabant, delegatis Willielmo Lyndewode official, Thoma Brono Cancellario Cantuariense, aliisque juris utriusque consultis, qui illius inquisitionis sormam praescriberent. Verùm Martinus Pontifex iniquè far clavium suarum potestatem quotidiè apud nos imminui, decimâ à Synodo adversus Boëmos non erogatâ, & accedentibus injuriis recentibus, quibus se laesum querebatur. Cum enim ante aliquot annos ad Archiepiscopi Eboracensis defuncti sedem rescripto suo per provisionem transtulisset Richardum Fleming Episcopum Lincolniensem, Decanus & Capitulum Eboracense ei Ecclesiam suam ingressuro restiterunt; ideoque Richardum ad Ecclesiam Lincolniensem contrario rescripto iterum transferre coactus est. Et anno proximo Joannes Opizanus Pontificis nuncius munere suo in corradendis fisci Romani pecuniis contra leges regias usus, in carcerem conjectus est; qua de re Pontifex cum Bedfordiense per literas vehementer expostulabat. Haec omnia ad animum suum revocasset, nisi gravioribus curis mox occupatus fuisset, quas ei Concilium Basileense jam indicendum facessebat. Aduenerat enim tempus Concilio Basileensi praestitutum, septimo jam anno à fine superioris Concilii excurrente; quae ratio Henricum impulit ad novam Synodum Londini XI. Kal. Martii ineunte anno novo habendam, in qua delectis quibusdam legatis Basileam profecturis ex singulis 1redituum libris duo denarii ab Ecclesiasticis concessi sunt;
& quòd multos Joannis Wicleui libros aliósquc de rebus sacris vulgari idiomate scriptos penes se clàm haberent: quae omnia eorum aliqui in Synodo ejerarunt, reliqui ad carceres damnati sunt. Post eos Joanna Dertford faemina de iisdem dogmatibus coram Synodo interrogata, responsione incerta crimen diluit, asserens se symbolum & decalogum tantùm didicisse, nec ausam esse arcana Ecclesiae mysteria attingere, ideóque Vicario Episcopi Wyntoniensis erudienda traditur. Judicibus etiam ordinariis omnibus imperatum, ut acerrimè inquirerent in eos, qui ab Ecclesia Romana dissentiebant, quorum numerus indies augebatur, eosque compositis ad invidiam nominibus Wiclevistas & Lollardos appellabant, delegatis Willielmo Lyndewode officiale, Thoma Brono Cancellario Cantuariense, aliisque juris utriusque consultis, qui illius inquisitionis sormam praescriberent. Verùm Martinus Pontifex iniquè ferre clavium suarum potestatem quotidiè apud nos imminui, decimâ à Synodo adversus Boëmos non erogatâ, & accedentibus injuriis recentibus, quibus se laesum querebatur. Cum enim ante aliquot annos ad Archiepiscopi Eboracensis defuncti sedem rescripto suo per provisionem transtulisset Richardum Flemmyng Episcopum Lincolniensem, Decanus & Capitulum Eboracense ei Ecclesiam suam ingressuro restiterunt; ideoque Richardum ad Ecclesiam Lincolniensem contrario rescripto iterum transferre coactus est. Et anno proximo Joannes Opizanus Pontificis nuncius munere suo in corradendis fisci Romani pecuniis contra leges regias usus, in carcerem conjectus est; qua de re Pontifex cum Bedfordiense per literas vehementer expostulabat. Haec omnia ad animum suum revocasset, nisi gravioribus curis mox occupatus fuisset, quas ei Concilium Basileense jam indicendum facessebat. Aduenerat enim tempus Concilio Basileensi praestitutum, septimo jam anno à fine superioris Concilii excurrente; quae ratio Henricum impulit ad novam Synodum Londini XI. Kal. Martii ineunte anno novo habendam, in qua delectis quibusdam legatis Basileam profecturis ex singulis