A26815:610
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
BERNARDI STEPHONII E SOCIETATE JESUS. OPACA PINUS, & vetusta, nobilis Gnidi Paphique sylva, sibilantibus Co • is sonora: sic susurr • s ingruac Tepentis aut Favonii, vel a•duis Serenus Auster implicata brachiis Volutet usque ludibunda murmura: Beata sic perennitas aquae tibi Amica, semper obloquente sibilo Comae volumen humidum secus citans, Amoenitate fertili riget nemus: Ut hinc & inde Pinea gravis n•ce. Comas onusque sustinere vix queas: Vige salubre Cypridis nemus domus: Vige perenne gaudium Liguri•: Quod & benignus educat Gnidi lepor: Quod & leporis aura Paulus educat, Superstitatque, sospitatque foetibus Tuis, suisque: Paulus unus omnium, Quot & fuere, quotque sunt, eruntque post. Amoenitatis instar integellulae, Amoris, & decoris, & tui sequax, ⟨p. 319⟩Tenaxque veritatis, & boni tenax, Vige: vigebit aureus simul decor: Vige: vigebit elegans simul fides: Datura frigus hospital posteris, Domus virentis usquequaque textili Repexa fronde: sive littoralibus Maritimisque floreum leporibus Cubile perbenigna garrientibus, Ut ante, semper apparare gesties: Alumna seu Cytheris evocaverit Ligusticasque Romulasque Gratias, Jocis remixta Lydiis & Atticis. Tuos ad hosce cespites frequens ego Meusque Paulus, ingeni gravis lepor. Tuos ab usque Regia Cypro satus. Ab ultimaque Pineos origine In hoc cacumen editos, in id decus, Redordiemur invicem: modis ego: Ut ut libebit ille: five libera, Severiore lege sive mavolet Rotundiora verba dulce volvere: Utroque mirus artifex, tui memor. Vigebis usque: spondet id Gnidi Charis. Et hic vigebis in sodalis hortulis, Loquente semper irrigata rivulo: Ut alba poscit, alba reddit ut fides, Et has, arata literis fidelibus, Sodalitatis indices notas geres. Meâ ne stirpe l•tiore creverim, Tua •e PAULI cult diligentia Amica Pinus, ambigo. Sed hoc lique•, Quod interire posset, id dedit genus, Quod interire nescit, hoc AMOR dedit.
BERNARDI STEPHONII E SOCIETATE JESU. OPACA PINUS, & vetusta, nobilis Gnidi Paphique sylva, sibilantibus Co • is sonora: sic susurr s ingruac Tepentis aut Favonii, vel aduis Serenus Auster implicata brachiis Volutet usque ludibunda murmura: Beata sic perennitas aquae tibi Amica, semper obloquente sibilo Comae volumen humidum secus citans, Amoenitate fertili riget nemus: Ut hinc & inde Pinea gravis nce. Comas onusque sustinere vix queas: Vige salubre Cypridis nemus domus: Vige perenne gaudium Liguri: Quod & benignus educat Gnidi lepor: Quod & leporis aura Paulus educat, Superstitatque, sospitatque foetibus Tuis, suisque: Paulus unus omnium, Quot & fuere, quotque sunt, eruntque post. Amoenitatis instar integellulae, Amoris, & decoris, & tui sequax,