A26815:62
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Henry Chicheley: VITA HENRICI CHICHELE ARCHIEPISCOPI CANTUARIENSIS.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Nemo sane principum nostrorum aut virtutibus eum superavit aut cum majore reip. detrimento interiit. Erat enim omnibus animi & corpotis dotibus imbutus, quae in principe possunt desiderari prudentia, magnanimitate, constantia, modestia, benignitate, facundia, corporis pulchritudine & robore: quae cum rara faelicitate conjuncta maximam ei apud exteros admirationem conciliabant, & à Gallicis scriptoribus juxta ac nostris celebrata sunt. Glocestrensis pro rebus ex prae••ripto Henrici fratris constituendis, conventu ordinum Westmonasterium vocato, V. Id. Novembr. ante omnia nCantuariensi mandat, ut conventus causus coram proceribus, & plebis delegatis ediceret, quod Thomas Episcopus Dunelmensis magno sigillo, & reliquis insignibus Angliae Cancellarii (cui • d munus incubuit) statim à morte regis apud Glocestrensem Windesorae […] dignitati suae renunciasset. Ille verò prolixè laudatis Henrici V. Vir• s, & rebus ab co in Galliagestis honorificè commemoratis, ad regem infantem […] • lit, & summo divini numinis beneficio contigisse asserit, quòd istiusmodi patri […] […] indole praeditum super esse voluerit, qui faelici auspicio Sextus diceretur, […] • modum ille numerus absolutissimus sit, utpote cum in totidem diebus deem hujus mundi machinam molitus fuerit, ita futurum hunc Regem sextum […] […] suis omnibus praestantissimum, & ab eo rebus à patre in Gallia prosperè […] sinem impositum iri, ut regibus Anglicis, Gallicisque, simul ortus, legiti• utriusque regni haereditatem ad se delatam tandem sortiatur. See interca regis […] proceribus & populo universo denunciare, licere iis frui privilegiis, & im• omnibus à Regis majoribus concessis; & in mandatis porrò habere, ut ⟨p. 31⟩tres hujus conventus indicendi causas explicaret. Primùm ut regi tutores decreto publico assignentur: tum ut de pace publica, jurèque administrando decernatur, & ut regno ab exterorum hostium injuriis defendendo prospiciatur: denique proposito Jethronis Mosis soceri exemplo, monet, ut ex proceribus prudentissimos & optimos deligant, qui regis tutelam & remp capessant, & universos obtestatur, ut velint regis incolumitati & reip. commodis inservire.