A26815:624
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Gian Vincenzo Pinelli › VITA JOANN•S VINCENTII PINELLI, PATRICII GENUENSIS.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Vidit haec praedicavitque Bartholomaeus Maranta insignis Medicus, qui Methodum suam 1simplicium medicamentorum evulgaturus, inscripsit eam Anno MDLVII. JOH. VINCENTIO, tres tunc & viginti annos nato. Appellat autem in Epistola ea quam editioni praefixit, doctissimum, medicaeque materiae peritissimum: haec addens; huc accedit, quod bonam partem corum quae in meo libro continentur, in tuis hortulis observavimus, in quibus quam plurimas plantas ex variis remotisque regionibus, magno illas quidem impendio advectas, perpulchrè aliis, de quibus saepe etiam inter nos commentati sumus, innumeras admirabilesque naturae varietates magna cum admiratione pensitantes. Illa vero ejusdem MARANTAE quam proeclara! Hanc Plantam, 2non contemnendis conjecturis, Dioscoridis Pistacium credit esse JOH. VINCENTIUS PINELLUS, vir (ut ceteras animi dotes propè innumeras taceam) materiae medicamentorum ut quivis alius peritissimus. Neque hoc tantum adolescens callebat, sed & alia plurima, si eidem Marantae credimus, ita scribenti; Nam etsi in gravioribus studiis à teneris usque annis versatus, inprimisque in Jurisprudentia, atque in re tam Philosophica quam Mathematica, in quibus ita excellis, ut nulli eorum qui sese in iis jactant concedas; Medicam tamen materiam ita perfectè calles, ut omne studium in hac una scientia consumpfisse videaris. Hoc vero eo magis verum est, quod non minus in Graecarum literarum, Latinaeque eloquentiae, & poeticarum rerum studiis praestas. Ut ex his in magnam admirationem craducamur, qui fieri potuerit, ut omnia haec in adolescentem convenirent; praeter suavissimos & sanctissimos mores, de quibus ita MARANTA; 'Adde & optimos integrosque mores, quibus omnius te, nobilissimamque familiam tuam, ita exornas, ut pater tuus COSMUS, probae vitae, sanctaeque religionis unicum exemplar, hoc uno inprimis see felicem praedicet, ac jucundam see agere senectutem testetur; nihilque non sibi de te magnum, quod prudentem virum sperare deceit, promittat. At quin musices cognitio sapientibus viris non minima Philosophiae portio semper visa est, eò quod humanas affectiones egregiè curet, animosque ab officio deflectentes in semitam revocet, ideo etiam huic operam suam impensam voluit, praeeunte domestico tunc & familiari praeceptore Philippo de Monte, quem vidit nostra aetas Phonascum Caesarei Chori.
Vidit haec praedicavitque Bartholomaeus Maranta insignis Medicus, qui Methodum suam