A26815:637
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Gian Vincenzo Pinelli › VITA JOANN•S VINCENTII PINELLI, PATRICII GENUENSIS.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Dolori (quod mirum) ita imperabat, ut unis medicis proderet, non ostentaret; mecum sanè interdum, & cum amicorum nonnullis strictim, & aliud agens, de morbi gravitate conquestus, illico digrediebatur, hilarem see, & communem praebens ad miraculum usque. Hine, ni fallor, patet quanti intersit praeclaris actionibus consuevisse. Amplectitur enim eas animus, neque se ab iis ullo patitur incommodo divelli. Obstrepent licet, obtundantque, hinc animi egritudines, inde corporis morbi: is qui semel, serioque literarum suavitate animum adjecerit, attendet uni sibi non minus, quàm fidicines & circulatores in magna hominum celebritate. Actum sanè de bonis artibus esset, nisi ipsae id amatoribus suis praestarent, quod de plebe sordidis & illiberalibus non paucis ⟨p. 334⟩lucri cupiditas. In eam curam, dumb vixit, ardenter incubuit, ut libros editos, manuscriptosque, linguarum doctrinarumque omnium in unum cogeret, cui operi destinarat scriptores librarios plerosque, quorum ipse unus operas ferè omnes mercede conduxerat. Bibliotheca ejusdem, quae inter omnes penè Italicas, ac ferè dixerim Europaeas, una eminebat, quinquaginta annorum opus fuit, magni ex eo saltem aestimandum, quod accuratissimus vir in illud unum contulerit curas suas omnes & cogitationes. Effinxerat eum ad hoc munus natura, quam ipse solertia & ingenii acumine eo usque provexerat, ut non magis frequentes olim Apollinis tripodas consulentes, quam Bibliothecas instructuri Pin•llum inviserent, à quo veluti à cortina Musarum, aurea hujusmodi rerum praecepta domum referent. Librorum numerum mihi incompertum, ex eo investigare quis poterit, quod Neapolim post ejus obitum capsae librariae plus minus centenae tricenae delatae sunt. Et sanè librorum quos probitas, aut probitatis plerumque comes raritas commendaret, paucos admodum in ejus Bibliotheca desiderasses. Jurisconsultorum commentarios non passim, sed parce admodum, & cum delectu admittebat, veluti Alciatum, Budaeum, Cujacium, Duarenum, Goveanum, Augustinum, & ceteros qui jus civile in pristinam dignitatem restituerunt: alios ab his longum valere jusserat. Hanc illi fortasse mentem Paulus Manutius injecerat; Non enim 1te arbitror studiorum tuorum elegantiam ineptissimis, planeque barbaris quorundam scriptis inquinare velle, quae cum immensa sint, pleraque tamen inania, laboris & molestiae plurimum, utilitatis & oblectamenti minimum habent. Haec ille.