A26815:626
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Gian Vincenzo Pinelli › VITA JOANN•S VINCENTII PINELLI, PATRICII GENUENSIS.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
annorum iisdem vestigiis insistens, eadem studia, nunquam remissa, vehementi illa animi contentione, fuerit amplexatus? —Uno see pectore cuncta vetustas1 Condidit, & major collectis viribus exit. Huc pertinet aliud emblema, quod ipse sibi Patavii degens concinnarat; terrarum orbis, quem serpens ambiret horizontis in morem, & huic superstans radiato capite albens columba, adscriptis sacrosancti Evangelii verbis, ⟨p. 329⟩[Greek or Hebrew], 2docturus, prudentiam sibi non vafriciem placere. Oderat ille versutos, fallaces, & veteratores, qui subdolis ingeniis virtutis nomen obtenderent, informi persona virtutum parentem prudentiam dehonestantes: aliud agere aliud simulare improbum ducebat, cui nefas fuit semper, not ita se gerere, uti inter bonos viros been agier oportet. Prudentia autem sine simplicitate calliditas est, simplicitas sine prudentia, stultitia. Symbolum hoc, in auctarii vicem, imagini JOH. VINCENTII, quam amici [Greek or Hebrew], in aes affabre incidi curavit, adjunxit MARCUS VELSERUS II. VIR Augustanus, humaniorum literarum, & Catholicae religionis laud clarissimus. Gestabat ille quandoque aureum annulum signatorium, in cujus pala itidem aureus hic idem columbae orbis & serpentis character extabat, nullis tamen adscriptis literis, nisi quà circuli pars interior digitum amplexatur, ubi haec è Pindaro incisa: [Greek or Hebrew]. Utebatur hoc ille, quoties se rei alicujus commonefieri opus esset, excitans sese Pindarica gnome, ut innueret, momentum praecipuum conficiendi negotii, in arripienda oceasione consistere. Venit ergo Patavium PINELLUS 3vergente jam anno MDLVIII. indicante id Maranta, qui sub initium 4Julii mensis ejusdem anni, ita ad Gabrielem Fallopium Medicum primarium scribit; DE PINELLO, est enim juvenis, praeter antiquam generis nobilitatem, & Graecis, & Latinis literis impensè eruditus, & cum liberalium artium ferè omnium cognitionem profiteatur, tum in hac ipsa de simplicibus medicamentis scientia plurimum excellit, in primisque in expendendis doctissimorum virorum sententiis acri pollet judicio, quod & tute ipse fatebere, cùm illum intus & in cute (ut dicitur) noveris: paucis enim post mensibus Patavium studiorum causa se recipiet. Hoc postremum caput confirmat Epistola Hieronymi Seripandi Archiepiscopi Salernitani, & maximi