A26815:639
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Gian Vincenzo Pinelli › VITA JOANN•S VINCENTII PINELLI, PATRICII GENUENSIS.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Recentiorum libros empturus, disquirebat an habenda esset fides titulis, qui speciosis plerunque verbis, ineptissimis voluminibus lenocinantur. Ideoque bibliopolarum consensu investigationi huic impendebat horas aliquot, malae emptionis fastidiis obviam iturus, quae exprobare jugiter stultitiam domino solet. Librorum qui olim prodierant iteratas editiones cum primis conferebat, ⟨p. 335⟩& si quid additum seu demptum intellexerat, in eorundem margins referebat, magno cum sui tum aliorum fructu. Accidit enim saepenumero, ut optimae notae libris frequents editions suavitatem adimant, & probitatem. Bibliothecam hanc suam conspici, aut contrectari haud patiebatur, quod, ut ipse dicebat, variarum congeriem informem contineret: cum tamen omnia aptè disposita essent, & suis quaeque regionibus collocata. Artium porro, quas ingenuas appellamus, unaquaeque suas hic, easque perpetuas stations habebat. Grammaticem dico, Rhetoricem, Dialecticen, & ceteras; quarum agmen claudebant graviores illae, quibus mores formare curae est, & rerum humanarum divinarumque arcana contemplari. Harum omnium scriptores in varias dialectorum tractationumque classes distributos, antiquos à recentioribus aetatum series distinguebat. Armaria litteris quadratis, loculi numeralibus notis insigniti, elementario indici respondebant, in quo libros descriptos omnes habebat. Perquiramus cum Pinello si lubet Plinii codicem; syllabus ipsum dabat in elemento P. cui scrinium adscriptum T. cum loculo III. & ad hanc rationem omnia. Libros manuscriptos tum chartaceos, tum in membranis, seorsum ab impressis in bibliothecae umbilico, ut ita dixerim, collocarat. Incluserat verò capsis, extructis ad eam altitudinem, ut in summis, tanquam in mensa abacove, locari orbs coelestes & terrestres, & alia hujusmodi statui commodè possent.
Recentiorum libros empturus, disquirebat an habenda esset fides titulis, qui speciosis plerunque verbis, ineptissimis voluminibus lenocinantur. Ideoque bibliopolarum consensu investigationi huic impendebat horas aliquot, malae emptionis fastidiis obviam iturus, quae exprobare jugiter stultitiam domino solet. Librorum qui olim prodierant iteratas editiones cum primis conferebat, ⟨p. 335⟩& si quid additum seu demptum intellexerat, in eorundem margines referebat, magno cum sui tum aliorum fructu. Accidit enim saepenumero, ut optimae notae libris frequentes editiones suavitatem adimant, & probitatem. Bibliothecam hanc suam conspici, aut contrectari haud patiebatur, quod, ut ipse dicebat, variarum congeriem informem contineret: cum tamen omnia aptè disposita essent, & suis quaeque regionibus collocata. Artium porro, quas ingenuas appellamus, unaquaeque suas hic, easque perpetuas stationes habebat. Grammaticem dico, Rhetoricem, Dialecticen, & ceteras; quarum agmen claudebant graviores illae, quibus mores formare curae est, & rerum humanarum divinarumque arcana contemplari. Harum omnium scriptores in varias dialectorum tractationumque classes distributos, antiquos à recentioribus aetatum series distinguebat. Armaria litteris quadratis, loculi numeralibus notis insigniti, elementario indici respondebant, in quo libros descriptos omnes habebat. Perquiramus cum Pinello si lubet Plinii codicem; syllabus ipsum dabat in elemento P. cui scrinium adscriptum T. cum loculo III. & ad hanc rationem omnia. Libros manuscriptos tum chartaceos, tum in membranis, seorsum ab impressis in bibliothecae umbilico, ut ita dixerim, collocarat. Incluserat verò capsis, extructis ad eam altitudinem, ut in summis, tanquam in mensa abacove, locari orbes coelestes & terrestres, & alia hujusmodi statui commodè possent.