A26815:628
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Gian Vincenzo Pinelli › VITA JOANN•S VINCENTII PINELLI, PATRICII GENUENSIS.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Placebat patri, ut in Gymnasio Patavino Juris prudentiae operam daret, spectanti nimirum opes & existimationem, quas I. C. nostro & patrum aevo long maximas habuere. Aulae Romanae amplissima munera animo revolvobat COSMUS quibus filii studia pridem destinarat, ideoque cogitabat (ut ALPHONSUM SOTUM Dominicani instituti Sacrae Theologiae 1in Gymnasio Patavino Professorem narrantem memini) Apostolicae Camerae, ut vocant, Clericatum ipsi comparare, quae sententia jamdiu sederat & GALEATIO fratri, Duci Acheruntino. Neque patri aliquandiu non obtemperavit JOH. VINCENTIUS, ut ex Paulo Manutio discimus, cujus haec verba; Magna fuit, atque etiam nunc inter homines est de genere vitae controversia, cùm alios ita doctrinarum cognitio delectet, ut ab agendis ⟨p. 330⟩rebus abhorreant: alii non sibi tantùm, verum etiam amicis, & patriae, planeque omnibus hominibus homines esse natos existiment, ex quo sequitur, ut scientiarum studiis usum rerum anteponant; hoc discrimen, in quo valde pro semuu partium dubia veritas fluctuat, tu quidem, quod ad te attinet, optime PINELLE, optimisque & eruditis viris merito charissime, egregia quadam, vulgo non satis cognita, ratione sustulisti; simul enim utrumque studium complexus es, tum earum disciplinarum, q•ibus exculta mens uberrimos in omni fortuna far fructus solet, tum Juris civilis, quod alienos ad usus maximè porrigitur: arduares & operosa, quod exemplorum declarat inopia; sed ingenio tuo nihil difficile. Haec ille ad PINELLUM, uti paret, adolescentem; cum pergat scribere: in Philosophia quidem, cùm operam studiose des M. Antonio Genus, cui veterum doctrinarum arcana patent, quo nemo peritior Aristotelis interpres, nemo vir melior usquam vivit. Et inferius: Hauries enim ex eodem fonte, non ea solum quae vel olim in Lycaeo, vel etiam in Academia disputabantur; sed id quod longe praestantius est, Christianam pietatem, à qua manat una, & in qua item una Philosophia perficitur. Obiit autem Genua Anno. MDLXIV.
Placebat patri, ut in Gymnasio Patavino Juris prudentiae operam daret, spectanti nimirum opes & existimationem, quas I. C. nostro & patrum aevo longe maximas habuere. Aulae Romanae amplissima munera animo revolvobat COSMUS quibus filii studia pridem destinarat, ideoque cogitabat (ut ALPHONSUM SOTUM Dominicani instituti Sacrae Theologiae 1