A26815:641
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Gian Vincenzo Pinelli › VITA JOANN•S VINCENTII PINELLI, PATRICII GENUENSIS.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Non adeo faciles aditus (ut diximus) praebebat ipse ad hanc suam bibliothecam inspiciendam. Iis vero, qui illaudata periergia ducti, nullius pretii homines, illam videre affectassent, o•nino interclusam volebat: sufficere dictitans commonstrari illis imagines illustrium virorum, quarum decurias aliquot in domesticis conclavibus asservabat. Hoc idem Urbini Duci propositum olim audivi. Invisenti enim mihi aliquando Pisaurensem ejus bibliothecam, refertam optimorum librorum, admirantique quod esset ornamentorum, tabularum videlicet, signoru•que inanis, bibliothecae Praefectus respondit, dedita opera id factum, ut ne illuc convolarent, qui re literaria non assiciuntur; multos enim bibliothecas inspectare, ut oculos, non ut animum oblectent. Illud sane in Pinello apprime laudatum, quod libros libenter commodabat, doctis praesertim, & iis qu•s brevi restituturos opinabatur, quorum siqui opinionem fe•eilissent, librosve inquinassent, aut corrupissent, his iterum petentibus duriusculum see praebebat, velut & illis à quibus ipse vel quidpiam impetrare non potuisset, vel quos rudes, & imperitos arbitraretur; Ennianae 1sententiae memor: Ben•facta male locata, malefacta esse. Cum verò commodare aliquid nollet, utebatur communibus quibusdam non inurbanae inficiationis locis, quorum ille princeps, librum qui peteretur jamdiu cum aliis Romae esse. Annis enim ferme viginti antequam decederet, affinium flagitationes elusurus, amandavit Romam capsas librorum duodeviginti, quas illic quoad vixit manere voluit, ut assines negocium sibi facessere desisterent, illuc aliquando ut ipsi rebantur migraturo. Statim atque librum commodaverat, describebat in schedula praeter diem, nomina tum auctoris, tum illius qui accipiebat. Quae omnia adjuncto conspicuo aliquo ligneo, vel chartaceo segmento inibi reponebantur, ubi statio libri erat, ut mittamus, relata haec in codicem huic uni designatum. Didicerat haec ille ab Attica Musa Xenophonte, cujus verba Latinè reddidit nobis maximus Oratorum Cicero in hanc sententiam: Haec 2postquam omnia secrevimus, tum suo quaeque loco disposuimus, deinde quibus quotidie servuli utuntur, quae ad lanificia, quae ad cibaria coquenda & confi•ienda pertinent, haec ipsa ei qui uti solet tradidimus, & ubi ea poneret demonstravimus, & ut salva essent praecepimus. Addit autem;