A26815:629
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Gian Vincenzo Pinelli › VITA JOANN•S VINCENTII PINELLI, PATRICII GENUENSIS.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Jam vero, cùm Philosophiae Philologiaeque suavissimis fontibus labra admovisset, Jurisconsultos cum operosis illis suis voluminibus res suas sibi habere •ussit eo animi ardore, ut cum ipsi pater pecuniam •urasset, qua Juris interpretum libros coemeret, in Graecos ille codices, Eustathium praesertim, nobilem illum Homeri explicatorem impenderit. Scio ego non deesse, qui haec studia effusius rideant, perinde ac inania quaedam, & fluxa, quae neque nobis ornamento, neque aliis usui sint: dedecere haec Principes viros, & verè nobiles, ad quos publicae rei administratio pertinet, quorum operam familiarium, & cognatorum commodis inservire par est. His Picus, Italiae nostrae Phoenix, 1unica responsione faciet satis. Scripsit is olim ad Andream Corneum, studia haec non ad ostentationem, sed ad cultum animi dirigi, in quo uno consistere legitimam faelicitatem: cùm ipsius Philosophiae studio nec ad vitae constantiam, nec ad delectationem animorum ullum majus, aut melius à Deo munus homini datum sit. Et nemo certe negabit, quin PINELLUS recte fecerit, & sapienter, genio, quo se ad has artes raptari intelligebat, indulgendo. Carnificina ingeniorum nulla major, quam promiscuè, & sine ullo delectu impellere hominem in ea studia, quae ipse fastidiat, & aversetur. Hinc torpent […] juvenum pestilenti hoc sidere afflati; hinc bonarum artium, & bonae men • verius, contemptus, & odium; hinc rerum rumour, & sententiarum vanissimus strepitus, ut ille ait. Neque aliunde foedi plerumque exitus, […] tum demum vitare liceret, si patres sapientis naturae monita non aspe • entur. Prodit in hanc sententiam gravissimus author Plutarch•s, Apolli • 2Delph••um Romanae eloquentiae parenti, qua ratione ad immortalitatis fastigium pervenire p•sset consulenti respondisse, hoc illum assecuturum, si ad prop • , praescriptumque naturae, non ad sententiam aliorum vitam institueret. At is, famae & gloriae praeposterè sitiens, vulgi rumusculis per•itus, & domesticorum commodis consultum volens, ultro see perditum vit, non secutus atque ille.