A26815:642
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Gian Vincenzo Pinelli › VITA JOANN•S VINCENTII PINELLI, PATRICII GENUENSIS.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Haec annumerata ipsi exseripsimus, eumque admonuimus ut quodcunque opus esset sciret unde daret, & meminisset, atque annotaret quid & quando & cui dedisset, & cum recepisset, ut quidque suo loco reponeret. Et sanè quis non videat plurima ordine destituta pessumire? Vetus est proverbium, paupertatem certissimam esse, cum alicujus indigeas, uti eo non posse, quia ignoretur ubi projectum jeceat quod desideratur. Pergit porro gravissimus Philosophus sententiam suam obviis & de media hominum vita arreptis exemplis comprobare, in choro canentium, exercituum, militum, armamentorumque in navi, ⟨p. 337⟩quae omnia rite disposita & usui sunt, & voluptati. Haec omnia aptus & conveniens rerum ordo praestat, & alia non minora, veluti expediri citra laborem omnia, omnia celerrimè confici, servosque rudes quantumvis & ineptos imperatis esse omnino pares. Vidi ego apud Pinellum nostrum, decennem puerum Hieronymum nomine, qui refertissimè (ut diximus) Bibliothecae seriem ita mente & memoria complexus erat, ut omnia Domino, nutibus penè poscenti, protinus exhiberet. Invidit mors conatibus pueri, qui Joh. Vincentio triste sui desiderium reliquit. At quia ad ordinem, quo vir clarissimus est egregie usus, nostra delapsa est oratio, quid vetat prodere nos minuto, at sane concinno exemplo, quanto is odio perturbationem prosequeretur? Pecuniam siquando vel dare vel exigere necesse erat, antequam numeraret, disponere per series, nummorum & metallorum classes consueverat primum, argentum videlicet ab auro, majorem à minori pecunia disparare, componere deinceps eas monetas, quae idem penderent, postremo adnumerare. At vero ut narrationibus hujusmodi in futurum abstineamus, illud saciet ab eodem fonte haustum, Pinelliano videlicet, à quo nihil impurum, turbidum nihil nos unquam manare animadvertimus. Aestimabat ille ex rei veritate temporis jacturam, quam is faciat necesse est, qui nullam sibi proposuit actionum suarum rationem. Sunt in hac vita plerique male feriati, quos non pudeat bonas horas nihil agendo, male collocare; eos non ineptè similes iis dixeris, qui pecunias, qui patrimonia prodigunt. Ut enim ab his frustra effusarum pecuniarum rationem exrorqueas, cum multas liqueat impensas esse: ita illos vitae lapsus, temporis suga, nequaquam admonent perire sibi non cogitantibus rem adeo pretiosam, & contra humanum votum, aditum immortalitatis obserari. Rem sanè dignam Democriti risu.