A26815:63
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Henry Chicheley: VITA HENRICI CHICHELE ARCHIEPISCOPI CANTUARIENSIS.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Cum dixisset Cantuariensis Humfredi Glocestrensis imperium tutelare suffragiis omnium confirmatur, eique adjunguntur ex Episcopis & proceribus viri primarii à Consiliis secretioribus futuri, usque dumb rex pubertatem assequeretur, è quibus Henricus Cantuariensis primus nominatus est. Is autem post solutum hoc Concilium, amisso jam Principe & Mecaenate, à quo ad dignitates amplissimas evectus summè diligebatur, domi deinceps see continuit infra Provinciae suae fines, in quo officii sui munia diligentissimè obivit. Anno enim à morte Henrici V. primo dioecesim 1Cicestrensem & Sarisburiensem, secundo Lincolniensem lustravit, visitation jure Metropolitico instituta, in qua ab Ordinariis perperàm gesta rescidit, 2& de populi fide moribúsque inquisivit. Dumb Lincolniensem dioecesim peragraret, divertit ad patrium oppidum Heighamfereis, ubi pio & honesto natalis solely illustrandi proposito Collegium eximium pridem inchoatum Divae Mariae, Thomae Cantuariensi, & Eduardo confessori consecravit: collocatis in eo octo sociis seu Capellanis, quatuor Clericis, sex Choristis iisque omnibus Custode praeposito, ut defunctorum manibus parentarent: ibique amplum alendis ejus loci pauperibus Xenodochium extruxit: utrumque autem multis praediis ab eo tum donatum Robertus Chichele & Willielmus Chichele cives Londinenses primarii ordinis, fratres ejus, opimis legatis in testamento ascriptis postea locupletarunt. E Lincolniensi dioecesi reversus Synodum Londini habuit IIII. Id. Octobr literis regiis interpellatus, ut ab ordine suo pecunias in subsidium belli Gallici impetraret. Post mortem enim Henrici V. & Caroli VI. Carolus Delphimus in nomine Regio plurimùm momenti esse ratus, corona Pictaviae induta Caroli VII. Galliae regis nomen suscepit, & accurrentibus ad eum plurimis principibus, & civitatum praefectis, quibus amor Gallici nominis insederat, major jam animo bellum instruit. E diverso Joannes Bedfordiensis Galliae Regens in testamento fratris nominatus, contracto cum Philippo Burgundo foedere arctiore, ductáque Anna ipsius forore, auspiciis Henrici VI. in variis Galliae partibus Carolum aggreditur, & divisis copiis inter sc & Burgundum, missóque in Senones Thoma Montacuto Commit Sarisburiense duce clarissimo cum acie instructa, novum militum delectum & pecunias ab Humsredo Glocestrense Angliae curator petit.
Cum dixisset Cantuariensis Humfredi Glocestrensis imperium tutelare suffragiis omnium confirmatur, eique adjunguntur ex Episcopis & proceribus viri primarii à Consiliis secretioribus futuri, usque dum rex pubertatem assequeretur, è quibus Henricus Cantuariensis primus nominatus est. Is autem post solutum hoc Concilium, amisso jam Principe & Mecaenate, à quo ad dignitates amplissimas evectus summè diligebatur, domi deinceps se continuit infra Provinciae suae fines, in quo officii sui munia diligentissimè obivit. Anno enim à morte Henrici V. primo dioecesim