A26815:50
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Henry Chicheley: VITA HENRICI CHICHELE ARCHIEPISCOPI CANTUARIENSIS.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Joanni enim XXIII, quòd Pontificatui non renunciaret, sicuti solenniter sposponderat, redeunte ex Anglia Sigismundo, gravissima crimina objecta sunt, qua de causa ipse mutato habitu à Constantia in Austriam clàm fugit; eum tamen Imperator assecutus gladiatoris aut venatoris more amictum coram Concilio sistit, à quo in carcerem conjicitur, & viris aliquot primariis è singulis gentibus, quae Concilio intererant, delegatis, qui de criminibus ipsius cognoscerent, coram iis de adulterio, incestu, veneficio, homicidio, aliisque horrendis sceleribus postulatur, praesertim de Simoniae crimine, quòd ipse Cardinalis, & dein Pontifex per sordes factus, beneficia, dignitates, Episcoporum & Cardinalium munera, ordines, peccatorum expiationes, & sacra omnia venûm dedisset. Quibus omnibus per testes comprobatis, Concilii suffragiis sententiâ in eum lat•, dignitate Pontificia spoliatus, & ad carce•es damnatus est. Supererant Gregorius XII. & Benedictus XIII. Gregorius cum videret obtemperandum esse, Carolum Malatestam Principem Ariminensem Constantiam Legatum mittit cum liberis mandatis, in quibus ei facultas cedendi Pontificatu nomine suo data est. Carolus igitur insignia Pontificis indutus & in sella Pontificia considens, veluti Gregorii personam gerens publicè perlecta renunciandi facultate, ipsum Pontificatu abdicat. Demum Benedictus à Ferdinando Arragonum rege, qui ei parebat, derelictus, ex Concilii sententia Pontificatu Privatur: & ut istae Pontificum abrogations justae viderentur, 1Concilium Oecumenicum immediatè à Christo potestatem ⟨p. 23⟩habere, eique subesse Pontificem Romanum, decreto Concilii sancitum est. Jam de novo Pontifice eligendo agitur; placuitque Concilio ex singulis nationibus sex viros deligi, qui cum Cardinalibus conclave ingressi Pontificem crearent. Gerebantur enim omnia in Concilio quinque nationum suffragiis, 2Germanorum, Italorum, Anglorum, Gallorum, & Hispanorum. Nam in hac Synodo primùm obtinuerunt Angli, ut pro natione haberentur. Ex Anglis itaque Londinensis, Bathoniensis, Wigorniensis, & Lichfeldensis Episcopi, cum Abbate & Decano Eboracense delecti sunt. Tertio autem die postquàm conclave ingressi essent, ita praeeunte Episcopo Londinensi, Ego Richardus Episcopus Londinensis accedo ad Dominum meum Cardinalem de Columna, reliqui omnes ejus authoritatem secuti, subitò Othonem Colmanam principém Romanum & Cardinalem D.