A26815:633
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Gian Vincenzo Pinelli › VITA JOANN•S VINCENTII PINELLI, PATRICII GENUENSIS.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
nemo opinor, nisi qui ignorabit, Pinelli domum Patavii animorum Prytanaeum, Bibliothecam ingeniorum, Musaeum doctrinae fuisse & eruditionis. Vixdum Joh. Vincentius Patavii domicilium collocarat, cùm accerrimo studio ductus nobilium quotquot erant rerum dignoscendarum, quo ipse ad extremum usque vitae spiritum honestissimè flagravit, Tridentum proficisci decrevit, ut ibi sapientissimos, & religiosissimos orbits Christiani viros de maximis Catholicae religionis dogmatibus consultants, ⟨p. 332⟩& agnosceret, & audiret. Socium sibi peregrinationis ascivit Joh. Franciscum Musatum Patricium Patavinum, Philosophum cognomento, literarum omnium apprime scientem, qui morum elegantia, & vitae innocentia Pinellum sibi adeo devinxit, ut nihil supra. Contigit autem Musato Joh. Vincentio superstiti esse, ut nimirum defuncti vicibus in re literaria tuenda & exornanda, ut facit, perfungeretur. Linguas hic noster non tantum Graecam, & Latinam callebat, sed & exoticas quoque, Hebraeam, Gallicam, Hispanicam, quarum & authors perpendere, & speciem formamque amare, & intueri jamdiu noverat. Vernaculum sermonem ita pridem excoluerat, ut nitorem in eo suspiceres & elegantiam, non elaboratam concinnitatem; & sanè prodit animum frequenter oratio: nec aptius vitro facies, quàm sermone mores exprimuntur.
nemo opinor, nisi qui ignorabit, Pinelli domum Patavii animorum Prytanaeum, Bibliothecam ingeniorum, Musaeum doctrinae fuisse & eruditionis. Vixdum Joh. Vincentius Patavii domicilium collocarat, cùm accerrimo studio ductus nobilium quotquot erant rerum dignoscendarum, quo ipse ad extremum usque vitae spiritum honestissimè flagravit, Tridentum proficisci decrevit, ut ibi sapientissimos, & religiosissimos orbi•s Christiani viros de maximis Catholicae religionis dogmatibus consultantes, ⟨p. 332⟩& agnosceret, & audiret. Socium sibi peregrinationis ascivit Joh. Franciscum Musatum Patricium Patavinum, Philosophum cognomento, literarum omnium apprime scientem, qui morum elegantia, & vitae innocentia Pinellum sibi adeo devinxit, ut nihil supra. Contigit autem Musato Joh. Vincentio superstiti esse, ut nimirum defuncti vicibus in re literaria tuenda & exornanda, ut facit, perfungeretur. Linguas hic noster non tantum Graecam, & Latinam callebat, sed & exoticas quoque, Hebraeam, Gallicam, Hispanicam, quarum & auctores perpendere, & speciem formamque amare, & intueri jamdiu noverat. Vernaculum sermonem ita pridem excoluerat, ut nitorem in eo suspiceres & elegantiam, non elaboratam concinnitatem; & sanè prodit animum frequenter oratio: nec aptius vitro facies, quàm sermone mores exprimuntur.