A26815:634
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Gian Vincenzo Pinelli › VITA JOANN•S VINCENTII PINELLI, PATRICII GENUENSIS.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Format enim natura prius nos intus ad omnem Fortunarum habitum: juvat aut impellit ad iram.1 Aut ad humum moerore gravi deducit, & angit: Post essert animi motus interpret lingua.
Format enim natura prius nos intus ad omnem Fortunarum habitum: juvat aut impellit ad iram.1 Aut ad humum moerore gravi deducit, & angit: Post essert animi motus interprete lingua.
- 1Hor. ad Pi • .
Neque vero poenituit Patavium secessisse. Hic enim cousque in scientiarum cognitione profecit, donec omnibus admirationi esset. Audivi ego eum domi saepe saepius maximis de rebus in eruditorum coronâ disserentem, animadvertique, mirari omnes quotquot aderant, rerum selectarum copiam cum orationis splendore certantem. Proprium Graecorum fuit, ex tempore dicere ad proposita omnia. Extemporalis hujus eloquentiae author laudatur nobilis Sophists Gorgias Leontinus, à quo arripuere Graeci, à quibus Romani. Abstulit autem secum bonarum artium interitus exercitationem hanc, quae linguam acueret, excogitandique celeritatem compararet. Excitavit verò Pinellus magno cum fructu, ut qui orationem mente, & scientiarum gravitate honestaret. Hinc Hieronymus Mercurialis, magnus ille sine controversia Jatronices, cui medica ars ornatum debet selectum illum & peculiarem, quo pristinam dignitatem nunc demum abundè testatur, in admirationem actus aliquando cum Pinellum domi audisset, egrediens (aderant ibi forte communium amicorum plerique) e•quem ait vidistis viro huic multiplici doctrina conferendum? comprobavere qui audierant, nec injuria profecto. Haec enim quae diximus ita emin•bant in ipso, ut in his regnare propè omnibus videretur. Ostentatio tamen ab ejus dictis factisque procul aberat, nihil de se magnificum, praelarumve sentientis; quo fiebat, ut egregium duceret senescere s, ut ille olim, smpr addisentem. Si quando verò, ut inter loquendum fit, animadvertebat, asservari à see libros, scripta, aliave quaepiam recondita ac singularia, quae amicis visa hactenus non essent, ea promere, atque adeo commodare ultrò nec petentibus avebat. Quo studio incitatus, in usum omnium, difficile dictu est quantis laboribus vir natus ad literariae reipub. commoda fuerit perfunctus. Vera haec, & citra assentationem dicta. Is enim quae volebat valde volebat; Lydium ingeniorum lapidem dixisses, amicorum omnia non secus ac sua ad amussim explorantem. Reposcebat ille ab amicis candem sedulitatem; quam tamen praestare contigit admodum paucis, quos