A26815:647
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Gian Vincenzo Pinelli › VITA JOANN•S VINCENTII PINELLI, PATRICII GENUENSIS.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
& sanè decebat honorificè appellari eum, in cujus bibliotheca viri docti maxima studiorum suorum praesidia collocata intelligebant. Nimium hic & fastidiosum sit, recensere PANCIROLOS, SCHOTTOS, PERSIOS, SALVIATO'S, & alios non paucos, quibuis placuit eam Pinello mercedem rependere, quam Milesius Thales sibi persolvi optavit. Unius certè Sigonii testimonium 1quin adscriberem mihi ipsi imperare non potui, adeò luculentum est & singulare. Omittam, inquit, illud, quod vere mihi videor posse dicere, eum esse te, quem ego cùm propter veterem erga me animi propensionem unicè 2diligam, tum propter variam praestantium multarum artium cognitionem, & incredibile ac constans virtutis ac scientiae studium, omnibus istius aetatis ac dignitatis hominibus anteponam. Itaque cum in te omnia eluceant, quae praeclara videri hominibus atque eximia solent, Genuae patriae claritas, Pinellae ⟨p. 340⟩familiae decus, Cosmi patris optimi ac magnifici viri splendour, fortunarum amplitudo; tu haec omnia perpetuo uno virtutis, ac doctrinae, quo flores studio ita obscurasti, ut qui te laudant, hoc in maximis tuis ornamentis ponant, quod his omnibus quae vulgo homines suspiciunt posthabitis, solam laudem ex beneficentia, comitate, multarumque atque egregiarum disciplinarum notitia consecteris. Fuerunt plerique qui ne de facie quidem noto librorum suorum patrocinium commendarent: tum ut cum eo amicitiam inirent, tum ut ex ejus nomine libris quos edebant existimatio non vulgaris, sed doctorum hominum accederet. Quas rations Ludovicus Septalius clarissimus medicus obversatas sibi profitetur, cum Pinello suos in Hippocratem commentarious nuncupavit. Neque minus laudatum quod mox narraturi sumus. Ab ipso, tanquam tabularia Musarum asservaret, exquirebant quibus id curae, quid editum, quid non, scriptorum aetates, nomina, & alia sexcenta, quibus ille scrutandis eum sibi reconditarum rerum apparatum congesserat, ut nulli non saceret satis. Expertus haec idem Sigonius, qui ad calcem aureorum librorum quos inscripsit de regno Italiae, haec habet: Joh. Vincentius Pinellus, 3vir plane in omni studiorum genere singularis, ac propter eximiam humanitatem inter omnes maximè memorabilis, qui non solùm pretiosissimum ingentis suae bibliothecae thesaurum totum explicuit, sed nullum etiam diligentiae atque impensae officium in hoc opere provehendo reliquit.