A26815:64
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Henry Chicheley: VITA HENRICI CHICHELE ARCHIEPISCOPI CANTUARIENSIS.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Eam ob causam Henricus Episcopus Wyntoniensis Angliae Cancellarius, Joannes Stafford Episcopus Bathoniensis Thesaurarius pridem creati, Richardus Comes Warwicensis, Willielmus Aluewyke privati sigilli Custos, Ludovicus Bourchier, & Rodulphus Cromwell Barones ad Synodum à Glocestrense missi sunt, & Wyntonien sis reliquorum nomine postquàm oratione composita rerum Gallicarum conditionem exposuisset, eos monet & rogat ut aliquam proventuum suorum partem ad profligandas Caroli reliquias vellent erogare. Tum autem apparuit quanto Henrici V. desiderio omnes tenerentur, cum post decimas frequentissimas in superioribus Synodis (uti jam diximus) animis lubentissimis concessas, ad pri ⟨p. 32⟩mum à rege novo postulatmm haesitaverint, quòd in illo solo omnem Galliae acquirendae spem positam esse, illoque sublato nihil porrò faeliciter geri posse existimarent. Postquam enim Procuratores Cleri per aliquot dies ea de re deliberassent, Gulielmus Lyndewode ab iis delegatus respondit, ex assiduis bellorum sumptibus adeo atritas esse Ecclesiasticorum facultates, ut sibi famiiisque honestè alendis parùm sufficiant, & beneficiorum plurimorum censu ita imminutos esse, ut non inveniri possint Sacerdotes, qui eorum Curam suscipiant, & demum in omnibus Procuratorum mandatis decimarum concedendarum potestatem expressim adimi. Itaque Wyntoniensis Procurators Cleri in inferior Synodus domo adit, eósque oratione prolixa & vehementi obtestatur, ut publicae inopiae subveniant, à quibus angustam mandatorum potestatem identidem causatis cum nihil impetrare posset. Synodus ad VII. Kal. Febr. anni sequentis ab Henrico prorogata est. Eò rursus accedentibus Wyntoniense & reliquis proceribus, postquam ille coram Episcopis Abbatibus, & 1Prioribus in superior Synodo iterum regis nomine perorasset, decima ab iis decreta est, protestatione adhibita, ne concessio illa sibi frandi esset, nisi Procuratores Cleri eam ratam esse juberent, quoniam utriusque Ecclesiasticorum ordinis in concedendis decimis seperatio hoc exemplo invecta, posteris olim perniciosa esse posset. Procuratores autem sententiam priorem mordicùs tenets importunis efflagitationibus Wyntoniensis primò, tum Henrici Cantuariensis, & reliquorum Episcoporum parùm commoti sunt: ideóque Synodo mox disloluta Henricus novam indixit post duos menses ad IX. Kal. Maji, ut vict suffectis aliis Procuratoribus, res illa faciliùs transigeretur.
Eam ob causam Henricus Episcopus Wyntoniensis Angliae Cancellarius, Joannes Stafford Episcopus Bathoniensis Thesaurarius pridem creati, Richardus Comes Warwicensis, Willielmus Aluewyke privati sigilli Custos, Ludovicus Bourchier, & Rodulphus Cromwell Barones ad Synodum à Glocestrense missi sunt, & Wyntonien sis reliquorum nomine postquàm oratione composita rerum Gallicarum conditionem exposuisset, eos monet & rogat ut aliquam proventuum suorum partem ad profligandas Caroli reliquias vellent erogare. Tum autem apparuit quanto Henrici V. desiderio omnes tenerentur, cum post decimas frequentissimas in superioribus Synodis (uti jam diximus) animis lubentissimis concessas, ad pri