A26815:640
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Gian Vincenzo Pinelli › VITA JOANN•S VINCENTII PINELLI, PATRICII GENUENSIS.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Commentarios demum, libellos, Epistolas, historiolas, & alia hujus ordinis, quae ipse plurima anxiè coegerat, insigni collocation aptis & accommodatis locis composuerat. Cui rationi rerum disponendarum, uti studiosis non injucundae, paulisper immorari operae praetium duxi. Infasciculos ille singulos conjiciebat commentarios aliquot, quorum scriptioni narrationis alicujus, bellicorum verbi gratia apparatuum, rerum hortensium, similiumque, scopus propositus esset. Hos fasciculos in libri morem, non tamen compacti, charta emporetica operiebat, cui inscripti unus pluresve characters elementarii, prout manipulorum numerus exigebat. Scriptiunculas quotquot erant, chartae purae folia disparabant, cum adscripta numeri cujuspiam barbarica nota. Haec omnia uno aut altero exemplo illustrabuntur. Inerant congeriei, A, nobilium Mathematicorum scripta, inter quae commentarius Carolli Tectii de Circini usu, notatus 18. In codice F. quem rebus Hispanicis destinarat, numeralis nota 31. Escuriaci descriptionem, aliae quaepiam Caroli V. Tunetanam expeditionem indicabant. Ad manum erant haec omnia ope codicis, quem in elementarias sections dispertitum indicem vocamus. In hoc sub littera, A, censebantur ea, quae ad Mathematicas disciplinas, nota numerali praeeunte. Exempli gratia, 1. Commentarius Galilaei Galilaei, Florentini Mathematices Patavini Prof pro Copernico adversus Jacobum Mazzonium. 2. Josephi Moletii de emendatione anni. In quem ordinem redegerat ea omnia, quae primo illo elemento complexus erat. Subsequebatur littera B, qua sub iisdem numeris alia continebantur, apta nihilominus inter se & convenientia. Neque verò ad calcem codicis hujus ⟨p. 336⟩deerat libellus alter, in quo, elementaria ratione, summa quaedam capita descripta essent omnium quotquot erant Manipulorum, hac methodo. Nota, V, res omnes Venetas indicabat, conjectas in fasciculum GG. Demus ergo, collubitum fuisse illi commentarium perlegere de aestu Veneti maris, quod Hadriaticum vocant, ad alterum ille indicem hunc actutum confugiebat, à quo ad priorem illum amandabatur, elementa GG inspecturus. Hic ille rerum Venetarum breviario perlecto comperiebat, latere commentarium de aestu maris sub numerali nota 28. congeriei illius cujus character duplex G.
Commentarios demum, libellos, Epistolas, historiolas, & alia hujus ordinis, quae ipse plurima anxiè coegerat, insigni collocatione aptis & accommodatis locis composuerat. Cui rationi rerum disponendarum, uti studiosis non injucundae, paulisper immorari operae praetium duxi. Infasciculos ille singulos conjiciebat commentarios aliquot, quorum scriptioni narrationis alicujus, bellicorum verbi gratia apparatuum, rerum hortensium, similiumque, scopus propositus esset. Hos fasciculos in libri morem, non tamen compacti, charta emporetica operiebat, cui inscripti unus pluresve characteres elementarii, prout manipulorum numerus exigebat. Scriptiunculas quotquot erant, chartae purae folia disparabant, cum adscripta numeri cujuspiam barbarica nota. Haec omnia uno aut altero exemplo illustrabuntur. Inerant congeriei, A, nobilium Mathematicorum scripta, inter quae commentarius Carolli Tectii de Circini usu, notatus 18. In codice F. quem rebus Hispanicis destinarat, numeralis nota 31. Escuriaci descriptionem, aliae quaepiam Caroli V. Tunetanam expeditionem indicabant. Ad manum erant haec omnia ope codicis, quem in elementarias sectiones dispertitum indicem vocamus. In hoc sub littera, A, censebantur ea, quae ad Mathematicas disciplinas, nota numerali praeeunte. Exempli gratia, 1. Commentarius Galilaei Galilaei, Florentini Mathematices Patavini Prof pro Copernico adversus Jacobum Mazzonium. 2. Josephi Moletii de emendatione anni. In quem ordinem redegerat ea omnia, quae primo illo elemento complexus erat. Subsequebatur littera B, qua sub iisdem numeris alia continebantur, apta nihilominus inter se & convenientia. Neque verò ad calcem codicis hujus