A26815:653
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Gian Vincenzo Pinelli › VITA JOANN•S VINCENTII PINELLI, PATRICII GENUENSIS.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Accidit quandoque, perraro tamen, ut amicorum quispiam exposceret ab ipso librum commentariumve, quos ipse non nosset, quo veluti classico excitatus, perquirere, scriptitare, omnia miscere consuevit, eo studio, ut & ipsum non lateret siquid ejusmodi extaret, & pleraque ejus generis praeclara alioqui a tenebris & situ vindicaret. Ad ejus arbitrium diremptas vidimus omnes fere de humanioribus literis controversias, quae inter nostri aevi doctos viros in gymnasio Patavino, exortae: in quibus tamen aequum se adeò & officii non immemorem praebuit, ut Biante major, amicos amiciores habuerit semper. At verò ut bibliothecam suam, quam in oculis ferebat, quotidie locupletaret, hanc sibi inter alias rationem proposuerat, ut à literatorum, qui diem nuper obiissent, heredibus, librorum indices compararet, ex quibus ea omnia ⟨p. 342⟩perdisceret, quae sibi in bibliothecam essent transferenda. Quod tamen rarò admodum accidit, cum haud aequè dominis, ac ipsi nota essent, quae in cujusque bibliotheca latebant. In his vero perquirendis quàm fuerit accuratus, declaratum volumus unico exemplo. Vir clarissimus Venetiis idemque doctissimus annis praeteritis vita functus est, Pinello charus, ut plerique omnes Venetorum, quos doctrinae illicio, & nobilium studiorum amore sibi devinxerat. Libros aliquot magni nominis manuscriptos ille diu in deliciis habuerat, quos Joh. Vincentius divenditos redemit, & cùm ejusdem bibliothecae reliquias bibliopola nescio quis schedas videlicet, atque alia ejus generis coemisset in gratiam salsamentariorum, re comperta, illico hic noster nobiles illustrium virorum Epistolas perire non est passus. Emissarios ille habebat, quorum industria ex orci faucibus saepe saepius eripuit insignium virorum liberals labores, in quam curam qua sedulitate incumberet, ex eo patebit, quod mox narraturi sumus. Cribrorum, cymbalorum, & cithararum artifices, quod non modicam vim membranarum in artificium suum absumerent, singulis saltem mensibus conveniri à suis volebat, & id optimo ut plurimum eventu. Amicos Pinellus sibi conciliatos similitudine studiorum, tanquam exemplar aliquod intueretur sui, singulari benevolentia prosequebatur, eos praesertim quibus curae esset rerum admirandarum, quae ab arte vel natura proficiscerentur, accurata disquisito:
Accidit quandoque, perraro tamen, ut amicorum quispiam exposceret ab ipso librum commentariumve, quos ipse non nosset, quo veluti classico excitatus, perquirere, scriptitare, omnia miscere consuevit, eo studio, ut & ipsum non lateret siquid ejusmodi extaret, & pleraque ejus generis praeclara alioqui a tenebris & situ vindicaret. Ad ejus arbitrium diremptas vidimus omnes fere de humanioribus literis controversias, quae inter nostri aevi doctos viros in gymnasio Patavino, exortae: in quibus tamen aequum se adeò & officii non immemorem praebuit, ut Biante major, amicos amiciores habuerit semper. At verò ut bibliothecam suam, quam in oculis ferebat, quotidie locupletaret, hanc sibi inter alias rationem proposuerat, ut à literatorum, qui diem nuper obiissent, heredibus, librorum indices compararet, ex quibus ea omnia