A26815:643
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Gian Vincenzo Pinelli › VITA JOANN•S VINCENTII PINELLI, PATRICII GENUENSIS.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Sunt qui nummi unius jactura non parum afflictentur, diei vel horae, atque adeò anni non item: cum tamen haec abeant in prae•eps haud unquam remeatura. At quia non sunt haec publici gustus, ad Pinellum revertamur. Is à me cum audisset Marcum Cornelium Episo. Patav. clarissimum lumen ordinis sui, frequentibus adeuntium, & salutantium ossiciis distineri; monuit, ut ipsi Antonii Perenoti Card. Granvelani factum ob oculos proponerem. Is dumb pro Rege Neapoli esset, matutinarum horarum statas quasdam, & certas, quibus se conveniri volebat constituerat. Jusserat etiam, ut adicuri vespere praecedenti nomina profiterentur, è quorum ipse agmine XII. aut XV. seligebat, quos admitteret. Curabat autem ne inanibus exordiis tempus sibi & reliquis profuturum dilaberetur. Quo factum, ut cum aliquando admissus nescio quis jactare coepisset, se Archiatrum esse, conductum publico aere, & alia quaedam ad dignitatem, ut ipse opinabatur suam, non exigui momenti, exceperit Cardinalis, per me esto ut lubet, rejicienda haec in aliud tempus, nunc ad rem de qua agimus aggrediamur. Ita ille garrulos, & molestos in publica commoda peccantes, coercere solitus. Curabat sibi Pinellus librorum editorum inventu difficilium quotquot comparari poterant exemplaria, tum ut haberet quod substitueret his, quae casu vel furto pereunt, tum ut prospiceret, si quando iis egerent, commodis amicorum. Quod de libris diximus, de commentariis calamo exaratis dictum puta. Autographa enim perire sibi nolebat, exempla lubens commodare, atque adeo largiri consueverat. Desidiam & torporem ingeniorum maximè insectabatur, quo fiebat ⟨p. 238⟩ut amicorum eruditos impelleret semper, ad novi quidpiam vel pangendum vel meditandum. Si quid vero animadverterat dignum quod hominum manibus tereretur, in amicorum pluteis latere, tum demum omnes machinas admovere, ut ne studiosis diu invideretur, libris, opera, & praesenti pecunia juvare. Huic Pinelli rei literariae promovendae studio, non pauca doctorum virorum monumenta accepto ferenda. Testis de semetipso Carolus Sigonius, Me vero ut haec facerem (Joh. Vincentium alloquitur) cùm res ipsa per se 1cognitione dignissima, tum tua in primis auctoritas impulit, quae in omni re semper apud me plurimum valuit. Et infra.
Sunt qui nummi unius jactura non parum afflictentur, diei vel horae, atque adeò anni non item: cum tamen haec abeant in praeeps haud unquam remeatura. At quia non sunt haec publici gustus, ad Pinellum revertamur. Is à me cum audisset Marcum Cornelium Episo. Patav. clarissimum lumen ordinis sui, frequentibus adeuntium, & salutantium ossiciis distineri; monuit, ut ipsi Antonii Perenoti Card. Granvelani factum ob oculos proponerem. Is dum pro Rege Neapoli esset, matutinarum horarum statas quasdam, & certas, quibus se conveniri volebat constituerat. Jusserat etiam, ut adicuri vespere praecedenti nomina profiterentur, è quorum ipse agmine XII. aut XV. seligebat, quos admitteret. Curabat autem ne inanibus exordiis tempus sibi & reliquis profuturum dilaberetur. Quo factum, ut cum aliquando admissus nescio quis jactare coepisset, se Archiatrum esse, conductum publico aere, & alia quaedam ad dignitatem, ut ipse opinabatur suam, non exigui momenti, exceperit Cardinalis, per me esto ut lubet, rejicienda haec in aliud tempus, nunc ad rem de qua agimus aggrediamur. Ita ille garrulos, & molestos in publica commoda peccantes, coercere solitus. Curabat sibi Pinellus librorum editorum inventu difficilium quotquot comparari poterant exemplaria, tum ut haberet quod substitueret his, quae casu vel furto pereunt, tum ut prospiceret, si quando iis egerent, commodis amicorum. Quod de libris diximus, de commentariis calamo exaratis dictum puta. Autographa enim perire sibi nolebat, exempla lubens commodare, atque adeo largiri consueverat. Desidiam & torporem ingeniorum maximè insectabatur, quo fiebat