A26815:656
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Gian Vincenzo Pinelli › VITA JOANN•S VINCENTII PINELLI, PATRICII GENUENSIS.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Communibus & urbanis mirum in modum delectabatur, sanniones à congressibus suis abigebat, turpe hominum genus, cui in gratiam alieni risus, insania ⟨p. 343⟩perpetuò convenit in manum. Eruditos quantumvis, maledicos tamen & intemperantes, oderat odio Vatiniano, quorum pridem consuetudini renunciarat, qui rem honestissimam foeditate morum dehonestarent. Hos siquando necesse habuit, invitus tamen admisit, egitque data opera ut animadverterent illorum sibi congressum, colloquiumque haud probari; malle se cum illiteratis at been moratis multum esse, quam illis tantillum. Et sanè qui literis & probitate animum excoluerit, is supra fastigium mortalitatis elatus, Dei opt. max. gentilis videri solet; at vero si quis mihi potestatem optionemque fecerit, ut eligam utras velim, literas an probitatem, ineptus profecto sim nisi posthabeam illas huic. Quid enim distat literatus vitae informis à geniis malis? dixerunt illos Graeci Daemonas, appellation à scientia ducta, improbos licet artifices omnium scelerum libidinumque. 1Alexandri Olivae Cardinalis dictum extat, praeclarum illud sanè & memoria dignum, Probum aegrius evadere quempiam, quàm doctum: At illud huic longè praestare, cum ex integris moribus uberes magis, quàm ex bonis literis fructus percipiamus. Doctrinam ergo & mores qui coagmentaverit glutino pietatis religionisve, omnium ille sibi amorem conciliet necesse est. Haec fuerunt in causa ut Pinellus nobilissimam Societatem quam Jesu appellamus, diligeret charamque haberet, in qua ille amicos habuit; Antonium Possevinum, Augustinum Justinianum, Julium Negronum, Paulum Comitolum, Laurentium Tertium, Fratres Galiardos, Barisonos, Bisciolos, Franc. Forteciam, Alexandrum Granellum, Richardum Eslum, aliosque non paucos, qui morum sanctitatem cum doctrinarum cognitione sociarant. His officia omnia praestare, de his honorificè multa praedicare jamdiu assueverat; hujus societatis non Patres tantum sacerdotesque, sed & fratres quos vocant maximè admirabatur, ut quibus modus decorumque in omni vita sit in promptu. Ex hac Pinelli cum his Patribus consuetudine, suspicati sunt nonnulli fore, ut ipsis bibliothecam suam testamento legaret. Quod utinam factum, & memoriae profecto suae, & publicae utilitati optime consuluisset.
Communibus & urbanis mirum in modum delectabatur, sanniones à congressibus suis abigebat, turpe hominum genus, cui in gratiam alieni risus, insania ⟨p. 343⟩