A26815:65
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Henry Chicheley: VITA HENRICI CHICHELE ARCHIEPISCOPI CANTUARIENSIS.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
In ea Synodo Procurators Cleri primo oratorem summum (quem prolocutorem vulgò appellant) eligere ab Henrico jussi, designant Gulielmum Lyndewode, cujus muneris oipse in Commentariis suis meminit. Tum Wyntoniensis Cancellarius, Bathoniensis Thesaurarius, Gulielmus Aluewykus sigilli Custos, Scropus, & Cromwellus Barones, aliique è Consilio regis secretiore Synodum iterum ingressi sunt: & Cancellarius oratione ornata, reliqui blanditiis, minis, pollicitationibus singulos prensentes aegrè tandem mediam decimam impetrarunt. Deinceps Robertus Hook Lincolniensis, & Thomas Drayton Cantuariensis dioeceseos presbytery haereticae pravitatis insimulati coram Synodo sistuntur, quòd crucis simulachro non advoluerentur, & quòd libros penes see haberent, in quibus traderetur, non posse Sacerdotem in sacro solenni hostiam in Deum commutare: vitam monasticam & confessionem clandestinam auribus Sacerdotis insinuatam Satanae commenta esse; inter Christianos communia omnia esse oportere; quae dogmata ad crucem Paulinam pro concione ejerarunt. Acerrima autem accusatio instituta est contra Willielmum Russell ex ordine Minorum, qui apud populum publicè praedicaverat, decimas personales à Deo non imperari, quin Christianis omnibus fas esse, eas in pios usus pro arbitrio suo pauperibus erogare: anxiis & sollicitis Ecelesiasticorum animis, quòd pertimescerent, ne amisso isto obventionum genere, ordinis sui opes plurimúm imminuerentur, si opinio illa ad vulgus emanaret. Is autem palinodiam canere è suggestu crucis Paulinae à Synodo die statuto jussus, cum ante eum diem ex Anglia fugeret, propositis edictis primo contumax, deinde in solenni judicio haereticus pronunciatur, & illius opinio utriusque Academiae Oxoniensis & ⟨p. 33⟩Cantabrigiensis decretis impia judicatur. Quod Oxonienses mox demonstrant literis ad Henricum & Synodum datis, quae petiamum extant. Cum allatum brevi esset, eum Romae esse, eo mittuntur à Synodo nuncii, qui eum deprehensum apud Pontificem postularent, quibus è singulis redituum Ecclesiasticorum libris quadrantem concesserunt. Ubi causae ejus cognitione Brandae Cardinali Placentino à Pontifice delegatà, nisi resipiscat ad perpetuos carceres damnatus est, iisque postea effractis, in Angliam reversus, concione ad crucem etiam Divi Pauli habitâ, errori suo juramento conceptis verbis praestito renuncia vit.