A26815:78
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Henry Chicheley: VITA HENRICI CHICHELE ARCHIEPISCOPI CANTUARIENSIS.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Quod posteris fidem facit, Henricum strenuè propugnasse Ecclesiae Anglicanae dignitatem contra Pontificem Romanum, cujus etiam offensionem ipsum incur risse pro asserenda regia majestate superius diximus. Verum Eugenii & Concilii Basileensis controversiae alterius Synodi anno sequente occasionem praebuerunt. Postquam enim Eugenius Concilium Basilea Bononiam transtulisset, 1& à patribus Basileensibus de r • do decreto suo frustra interpelatus esset, illi eum Concilio acquiescere, & Basileam ante d • sexagesimum proficisci edicto suo jubent, quod si non praeste•, acturos se in•um, ut in contumacem, & Pontificatum ci abrogaturos denunciant. Idcirco Henricus in Synodo Londinensi VII. Id. Novemb. inchoata, Procurators Cleri & universos inferioris Synodi […] […] & statuere […] […] […] ⟨p. 42⟩arbitrio suo Synodum oecumenicam dissolvere fas esset, & si Basileenses patres, deturbato Eugenio, alium substituerent, huic, an illi obtemperandum esset? Ad quae postulata Thomas Bekyngton officialis Curiae Cantuariensis post aliquot dies eorum nomine respondit, Concilium solo Pontificis jussu dissolui posse, & ab Eugeniifide non esse discedendum, quamvis Basileae alter Pontifex crearetur. Quam etiam sententiam Episcopi omnes in superiore Synodo secuti sunt. Apud nos enim à patribus Basileensibus alienari jampridem ceperant plurimorum voluntates ex illius Synodi decreto, quod antiquatâ consuetudine decernendi per suffragia nationum, ad arbitria quorundam delegatorum omnia revocabat; & propterea legati nostri, qui Basileae jam erant, Thomas Episcopus Wigorniensis, Willielmus Prior Ecclesiae Norwicensis, Thomas Bronus Decanus Sarisburiensis, Petrus Patrich Ecclesiae Lincolniensis Cancellarius, Robertus Borton Lincolniensis Praecentor, Joannes Salisbury facrarum literarum Professor, Joannes Symondisborough in decretis licentiatus, ab eo provocarunt; idémque domi hoc ipso tempore praestitit Gulielmus Lyndewode regis procurator, appellationis formulâ conceptis verbis recitatâ, in qua dedecreti vitio protestatus est, quod iste decernendi modus tum regi, tum Ecclesiasticorum, ordinumque regni privilegiis in posterum fraudi esse posset. Inde de decernendo ampliore Legatorum numero cum Synodo egit Henricus, quòd è legatis superioribus aliquot Basileae fatis cesserant.