A26815:652
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Gian Vincenzo Pinelli › VITA JOANN•S VINCENTII PINELLI, PATRICII GENUENSIS.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Siquando ipsi aliqua de re dubitare contigerat, omnes quos penes ejus rei arbitrium esset, consulebat, quorum responsa componere, & examinare solebat. Si quod denuo non liqueret, monebat modestè & cum fructu. Unus Neronis nummus de quo dictum supra, fuit in causa, ut ego Romae non semel Pinelli nomine Fulvium Ursinum convenirem, cui uni, & non immerito, detulit aetas nostra primas in antiquitatis reliquiis censendis & disquirendis. Admonuit ille me, ut ad Pinellum, quem is magni faciebat, scriberem, non uni datum ut omnia sciret, relinquendas & posteris aliquas ingeniorum exercitationes, laudatum illud Ne quid Nimis, in literis etiam sibi locum vendicare, in quibus perquirendi modum qui sibi non constituit, is see plerunque inaniter discruciet necesse est. At non his se limitibus contineri volebat hic noster, qui plurima, abjecta aliis & desperata, hac ratione protulerat in lucem.
Siquando ipsi aliqua de re dubitare contigerat, omnes quos penes ejus rei arbitrium esset, consulebat, quorum responsa componere, & examinare solebat. Si quod denuo non liqueret, monebat modestè & cum fructu. Unus Neronis nummus de quo dictum supra, fuit in causa, ut ego Romae non semel Pinelli nomine Fulvium Ursinum convenirem, cui uni, & non immerito, detulit aetas nostra primas in antiquitatis reliquiis censendis & disquirendis. Admonuit ille me, ut ad Pinellum, quem is magni faciebat, scriberem, non uni datum ut omnia sciret, relinquendas & posteris aliquas ingeniorum exercitationes, laudatum illud Ne quid Nimis, in literis etiam sibi locum vendicare, in quibus perquirendi modum qui sibi non constituit, is se plerunque inaniter discruciet necesse est. At non his se limitibus contineri volebat hic noster, qui plurima, abjecta aliis & desperata, hac ratione protulerat in lucem.
Accidit quandoque, perraro tamen, ut amicorum quispiam exposceret ab ipso librum commentariumve, quos ipse non nosset, quo veluti classico excitatus, perquirere, scriptitare, omnia miscere consuevit, eo studio, ut & ipsum non lateret siquid ejusmodi extaret, & pleraque ejus generis praeclara alioqui a tenebris & situ vindicaret. Ad ejus arbitrium diremptas vidimus omnes fere de humanioribus literis controversias, quae inter nostri aevi doctos viros in gymnasio Patavino, exortae: in quibus tamen aequum se adeò & officii non immemorem praebuit, ut Biante major, amicos amiciores habuerit semper. At verò ut bibliothecam suam, quam in oculis ferebat, quotidie locupletaret, hanc sibi inter alias rationem proposuerat, ut à literatorum, qui diem nuper obiissent, heredibus, librorum indices compararet, ex quibus ea omnia