A26815:655
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Gian Vincenzo Pinelli › VITA JOANN•S VINCENTII PINELLI, PATRICII GENUENSIS.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Hominum quo quisque inclinaret atque propenderet illico pervidere solitus, non è Metoposcopi alicujus traditionibus, sed praestantium tot virorum consuetudine congressibusque eruditus. Unica illi allocutio penetralia ejus cum quo loquebatur in conspectum dabat; versabat enim sermonibus variis, seria jocosis temperabat, Protea dixisses multiformem illum, nec praesagientem minus atque divinum. His vero quos intimè nosset, insignia cognomina certas rerum notas plerunque procudebat, quibus animi propensiones, corporis formas, aliaque id genus indicaret. Modestos ille & verecundos suspiciebat; à garrulis & gloriosis, ut â pestiferis & nocentibus refugiebat. Bardos, & inelegantes formidabat, odio insito penitus à natura, quod in horridos etiam incomptosque praeposterè inurbaneve aliquid agents-erumpebat. Tu illum elegantiarum patrem meritò appellasses, ita omnia cum modo & ad praescriptum rationis sibi gerenda constituerat.
Hominum quo quisque inclinaret atque propenderet illico pervidere solitus, non è Metoposcopi alicujus traditionibus, sed praestantium tot virorum consuetudine congressibusque eruditus. Unica illi allocutio penetralia ejus cum quo loquebatur in conspectum dabat; versabat enim sermonibus variis, seria jocosis temperabat, Protea dixisses multiformem illum, nec praesagientem minus atque divinum. His vero quos intimè nosset, insignia cognomina certas rerum notas plerunque procudebat, quibus animi propensiones, corporis formas, aliaque id genus indicaret. Modestos ille & verecundos suspiciebat; à garrulis & gloriosis, ut â pestiferis & nocentibus refugiebat. Bardos, & inelegantes formidabat, odio insito penitus à natura, quod in horridos etiam incomptosque praeposterè inurbaneve aliquid agentes-erumpebat. Tu illum elegantiarum patrem meritò appellasses, ita omnia cum modo & ad praescriptum rationis sibi gerenda constituerat.
Communibus & urbanis mirum in modum delectabatur, sanniones à congressibus suis abigebat, turpe hominum genus, cui in gratiam alieni risus, insania ⟨p. 343⟩perpetuò convenit in manum. Eruditos quantumvis, maledicos tamen & intemperantes, oderat odio Vatiniano, quorum pridem consuetudini renunciarat, qui rem honestissimam foeditate morum dehonestarent. Hos siquando necesse habuit, invitus tamen admisit, egitque data opera ut animadverterent illorum sibi congressum, colloquiumque haud probari; malle se cum illiteratis at been moratis multum esse, quam illis tantillum. Et sanè qui literis & probitate animum excoluerit, is supra fastigium mortalitatis elatus, Dei opt. max. gentilis videri solet; at vero si quis mihi potestatem optionemque fecerit, ut eligam utras velim, literas an probitatem, ineptus profecto sim nisi posthabeam illas huic. Quid enim distat literatus vitae informis à geniis malis? dixerunt illos Graeci Daemonas, appellation à scientia ducta, improbos licet artifices omnium scelerum libidinumque.