A26815:661
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Gian Vincenzo Pinelli › VITA JOANN•S VINCENTII PINELLI, PATRICII GENUENSIS.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Qua methodo citra confusionem, & omnes quod sibi quotidie faciendum noscebant, & familiars, rudes licet, imperitique, ingeniosi exercitatique brevi evadebant. Torpentes ille tardosque, Lentulorum gentiles appellabat; & narrabat subinde, Ferdinandum Regem, Catholicum cognomento, ea ratione familiarium novitiorum ingenia explorasse, ut omnes juberet officii negociive gratia convenire: & ad magnatum plerosque amandaret, à quibus cum demum rediissent, quae dicta quae facta sciscitabatur, atque eadem opera quis aptus ad ejusmodi munia obeunda, quis secus, observabat. Servorum peccata, quae modo alicujus essent momenti, memoriae mandabat hic noster usque adeo, ut nunquam ex illius animo discederent. Meminerat eorum multis post annis, interpellabatque saepe saepius, ut eorum reprimeret confidentiam, meminissentne quid peccassent, quid praepostere egissent superioribus annis eodemmet die? Horum familiam satis frequentem aluit, & quod mirere, altum domi silentium ⟨p. 346⟩inter tot capita, quorum plerunque est non modo eadem non sentire, sed perpetuò dissidere. Hos ille fidos licet, minimeque loquaces, ita instituerat, ut advenientibus amicis decederent statim, ne videlicet aut illi obliviscerentur conditionis suae, aut hi see adhibitis arbitris exceptos suspicarentur. Iisdem tamen ope vel consilio, indigentibus aegrotantibusve defuit nunquam, imo summa benevolentia illis opibus, his adhibita medicorum opera, ut convalescerent sedulo curabat, quo factum, ut quod raro contingit, metueretur idem & amaretur à suis. Horum agmen secum trahentem nemo unquam vidit, vix uno cum processerat contentum, eoquè frequenter amandato, cùm copia comitis esset, qui cum deambulare & colloqui liceret. At quia ut diximus, docere vel doceri eximiè avebat, recepit lubenti animo in contubernium doctos aliquot viros, quibuscum disserere de re literaria continenter & per otium posset. Nec sane minimum hoc ingeniorum incitamentum; cum intra domesticos parietes monitores alimus, qui forment studia nostra, qui animum excitent reverentia sui, quos neque subrusticus pudor, neque inanis assentatio à dicenda sententia deterrerat.
Qua methodo citra confusionem, & omnes quod sibi quotidie faciendum noscebant, & familiares, rudes licet, imperitique, ingeniosi exercitatique brevi evadebant. Torpentes ille tardosque, Lentulorum gentiles appellabat; & narrabat subinde, Ferdinandum Regem, Catholicum cognomento, ea ratione familiarium novitiorum ingenia explorasse, ut omnes juberet officii negociive gratia convenire: & ad magnatum plerosque amandaret, à quibus cum demum rediissent, quae dicta quae facta sciscitabatur, atque eadem opera quis aptus ad ejusmodi munia obeunda, quis secus, observabat. Servorum peccata, quae modo alicujus essent momenti, memoriae mandabat hic noster usque adeo, ut nunquam ex illius animo discederent. Meminerat eorum multis post annis, interpellabatque saepe saepius, ut eorum reprimeret confidentiam, meminissentne quid peccassent, quid praepostere egissent superioribus annis eodemmet die? Horum familiam satis frequentem aluit, & quod mirere, altum domi silentium