A26815:674
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Gian Vincenzo Pinelli › VITA JOANN•S VINCENTII PINELLI, PATRICII GENUENSIS.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Saepius ventis agitatur ingens Pinus, & c•lsae graviore casu1 Decidunt turres, feriuntque summos Fulmina montes.
- 1Epod. od 2. Lib. 2. od. 10.
Hanc illi mentem, praeter alia, injecerat Pinelli contubernium, à quo videbat omnia haec, uti apinas tricasque contemni & rejici. Optimum Aicardo visum, docti sapientisque convictum, à quo fratris loco haberetur, Principum virorum consuetudini praeferre, quos nonnunquam deprehendas Phryxaeos a•ieres, personamve Aesopicam illam, cui extima species, & praeterea nihil. ⟨p. 351⟩Interiore se quandoque animi motu ad Ecclesiasticam vitae rationem corripi sentiebat, at abstinuit, quia cùm Marco Cornelio Episc. Pat. charus esset supra quàm dici possit, videri noluit eo instituto proventus aliquid amplioris aucupari. At in morbo qui postremus illi fuit, decreverat cum primum convalesceret, animum religione liberare, mecumque, si Pinello superstitem esse contingeret, aut Veronae cum Ptolemaeo Oliveto, quod vitae restitisset absolvere. Aicardi liberalitas eo magis enituit, quò minus ipse dives fuit. Neque enim valuerunt rei familiaris angustiae continere animum magna cogitantem, quin crumperet saepe saepius collation insignium beneficiorum. Res domestica non omnino ampla ut diximus illi fuit, cujus ne experiretur tenuitatem, Pinellus quà officiis quà beneficiis eximiè juvit. Neque sanè iis quibus minimae fortunae sunt, praeclusus omnino est aditus liberalitatis, si Aristotelem audiamus, 1cum divitem faciant (inquit ille) non possessio, sedusus. Amicis hic noster omnia largiri, ut ut pretiosa, consueverat, modo animadverteret jucunda esse quae donaret. Inde jocari nos cum ipso, esse in potestate nostra quicquid haberet, ablaturosque, cum libuisset, ne petentes quidem. Monstrabat aliquando amicorum cuipiam numismata quaedam argentea recondita & selectiora, cumque notasset in eximia quaepiam oculos (ut fit) conjectos, misit sub vesperam familiarem, qui amicum domi conveniret, numismataque suis verbis donaret. Ut fuit elegantiarum omnium amator, librorum, nummorum, gemmarum, tabularum, nulli unquam pepercit impensae, deterruitque Pinellum aliquando, qui magnos in his comparandis Aicardi spiritus non semper approbabat. Quod tamen nullum inter ipsos unquam dissidium peperit, cum alter alterum summè diligeret, Pinellus que Aicardum filii, hic illum parentis loco haberet. Rectè enim Tyanaeus, causam esse amoris similitudinem, quae