A26815:688
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Gian Vincenzo Pinelli › VITA JOANN•S VINCENTII PINELLI, PATRICII GENUENSIS.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Socratis imitator, cui Sicyonii calces 1habiles quidem aptique ad pedes visi, at sibi non convenientes omnino. Domum qua parte se in conspectum interiorem dabat, instruxerat ornaratque Geographicis grandioribus tabulis, iconibusque illustrium virorum. Anno enim MDLXXXII. cùm Nicolaus Primus Patricius Epidaurius Patavii diem obiisset, Pinello amicorum principi tum legavit non paucas clarorum imagines, ⟨p. 356⟩quas domi habebat. Arripuit studium hic noster, grandique accessione bibliothecam, conclavia, atrium, ejusmodi ornatu honestavit. Ut enim plerisque moris fuit libros illi suos inscribere, aliisve inscriptos elargiri, ita non defuerunt, qui imaginem suam bibliothecae ejus dicatam vellent. Carolus Clusius haec ad ipsum; Meis literis significabam, me Francisco Raphelengio meae plantarum historiae exemplar major & nitidiore charta expressum tradidisse Francofurtum, ut inde ad illustrem vestram Dominationem allegaretur. Et Matthiae Lobellii effigiem mittere etiam volui, quam existimo Ill V. D. non fore ingratam. Multi autem, qui imaginem suam haud passi evulgari, Pinelli studio perspecto, à proposito facilè declinarunt; inter hos Josephus Scaliger, qui effigiem patris & suam his verbis comitatus; Effigiem meam tibi mitto nobilissime Pinelle, magis quia ita visum est, cui nihil negare debeo, quam quòd libenter id faciam, paucis enim id concessi, &, si qui impetrarunt, ab invito expresserunt. Quandoquidem igitur nefas mihi denegare, quod tuo jure à me exigere potes, age fiat, & habeat illa locum in angulo quodam, ubi non obruatur splendore illarum Heroicarum imaginum, quibus totum Musaeum tuum ut audio collucet. Ad patris imaginem haec; addidissem illi comitem imaginem, patris, si nactus essem qui cera bene finger posset qualem protomen habeo, os senis elegantissimi referentem: Si erit copia ejusmodi artificis dabo operam ut habere possis. Quae fere omnia etiam Gallicè scripsit ille ad N. Episcopum Valentinum nobilem Gallum, qui Pinello amicissimus, quibus referendis superfedemus, [Greek or Hebrew] vitaturi.
Socratis imitator, cui Sicyonii calces 1habiles quidem aptique ad pedes visi, at sibi non convenientes omnino. Domum qua parte se in conspectum interiorem dabat, instruxerat ornaratque Geographicis grandioribus tabulis, iconibusque illustrium virorum. Anno enim MDLXXXII. cùm Nicolaus Primus Patricius Epidaurius Patavii diem obiisset, Pinello amicorum principi tum legavit non paucas clarorum imagines,