A26815:691
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Gian Vincenzo Pinelli › VITA JOANN•S VINCENTII PINELLI, PATRICII GENUENSIS.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Habitu corporis Joh. Vincentius gracili fuit, statura grandiori, colour candido, valetudine non nimis firma. Coquinae cupedias jamdiu aspernatus: munditiarum tamen, optimorumque eduliorum appetens. Vini ejusque diluti ita parcus ut toto anno Patavini dolii quadrantem circiter absumeret. Aqua utebatur hausta è Medoaco flumine, quam uti Romae fit de Tiberina, fictilibus vasis asservabat percolandam, donec limus subsideret. Vino capiebatur albo magis quam rubro, leni, non tamen dulci, generoso, austerove, pellucens cupiebat, ex uvis lectis in solo aprico, & optimae notae: circa panem & caeterum victum eâdem diligentia fuit, quam explicare pulchrum profecto esset, utileque iis qui valetudine imbecilla ad studia doctrinarum minus valentes accedunt. Haec mihi probe nota, qui per multos annos Vicetiae in patria moratus, Pinello vina, obsoniorumque praestantissimorum apparatum quotannis curabam. Nec difficile sanè, cum ubertas agri nostratis non Italis modo, sed & exteris probè cognita sit. Oculorum illi acies obtusior fuit; tum quia dextrum oculum tormentario pulvere per lusum cum fratre puer offenderat, tum quia ex visus imbecillitate frequentes floccos sibi ante oculos concursare conquerebatur. Qua de causa cubicula viridibus aulaeis exornabat, prasinisque adhibitis ⟨p. 358⟩è vitro orbiculis reficiebat visum. Hepate ad haec utebatur iniquè calido, unde illi facies plerunque rubicunda. At quo minus corporis oculis valebat, eo magis animo viguit, in opera praesertim amicis praestanda, quos opibus & consilio supra eorum votum enixè juvabat; C. Druso nobili illi I. C. 1persimilis, qui caecus optime videntibus dux in consulendo adhibebatur.
Habitu corporis Joh. Vincentius gracili fuit, statura grandiori, colore candido, valetudine non nimis firma. Coquinae cupedias jamdiu aspernatus: munditiarum tamen, optimorumque eduliorum appetens. Vini ejusque diluti ita parcus ut toto anno Patavini dolii quadrantem circiter absumeret. Aqua utebatur hausta è Medoaco flumine, quam uti Romae fit de Tiberina, fictilibus vasis asservabat percolandam, donec limus subsideret. Vino capiebatur albo magis quam rubro, leni, non tamen dulci, generoso, austerove, pellucens cupiebat, ex uvis lectis in solo aprico, & optimae notae: circa panem & caeterum victum eâdem diligentia fuit, quam explicare pulchrum profecto esset, utileque iis qui valetudine imbecilla ad studia doctrinarum minus valentes accedunt. Haec mihi probe nota, qui per multos annos Vicetiae in patria moratus, Pinello vina, obsoniorumque praestantissimorum apparatum quotannis curabam. Nec difficile sanè, cum ubertas agri nostratis non Italis modo, sed & exteris probè cognita sit. Oculorum illi acies obtusior fuit; tum quia dextrum oculum tormentario pulvere per lusum cum fratre puer offenderat, tum quia ex visus imbecillitate frequentes floccos sibi ante oculos concursare conquerebatur. Qua de causa cubicula viridibus aulaeis exornabat, prasinisque adhibitis