A26815:704
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Gian Vincenzo Pinelli › VITA JOANN•S VINCENTII PINELLI, PATRICII GENUENSIS.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Neque non munificus in suos fuit, qui in alienos adeo liberalis; Nicollettae Grillae Agapiti clarissimi Trierarchi filiae, virgini lectissimae, quae fratris filio Cosmo Duci Acheruntino convenerat in manum, nuptiarum causa dono dedit unions duos, inaurium ornamento, preciosae indicaturae. At haec largitas cum illa minimè conferenda est, in quam Pinellus mirè propensus: cum videlicet egentes, qui non sua culpa rei familiaris jacturam fecerunt, opibus juvamus. His ille, & probis quidem prae ceteris, nunquam defuit. Deo Opt. Max. animo lubenti hanc operam navarre solitus.
Neque non munificus in suos fuit, qui in alienos adeo liberalis; Nicollettae Grillae Agapiti clarissimi Trierarchi filiae, virgini lectissimae, quae fratris filio Cosmo Duci Acheruntino convenerat in manum, nuptiarum causa dono dedit uniones duos, inaurium ornamento, preciosae indicaturae. At haec largitas cum illa minimè conferenda est, in quam Pinellus mirè propensus: cum videlicet egentes, qui non sua culpa rei familiaris jacturam fecerunt, opibus juvamus. His ille, & probis quidem prae ceteris, nunquam defuit. Deo Opt. Max. animo lubenti hanc operam navare solitus.
Jason Denores Cyprius, ante patriam acerbissima Turcarum domination oppressam & afflictam, vir opulentus olim & fortunatus, ac primariae apud suos nobilitatis, quique in Gymnasio Patavino Philosophiam de moribus aliquandiu cum laude est interpretatus, Patavii diem obiit anno 1580. huic viventi ut omnia abunde praestitit amici officia, ita ejusdem uxorem & filios, cùm sibi moriturus commendasset affectus suos, impensè fovit. Carolum Tectium Mathematicum amicum suum vita Patavii functum, pecunia sua non modò extulit magnifico funere, sed & sepulchro, & nobili honestavit elogio: haud passus perire memoriam ejus, quem interioris notae amicum habuerat, quem aegrum omnibus officiis recreaverat. Imò quod multi laudabunt, imitabuntur pauci, affinem ipsius & haeredem institutam, litibus implicitam, cum solvendo non esset, suis opera & sumptu gratis explicitam voluit. Hinc fiebat ut in probos & literarum amantes, inopes tamen, si quando incidisset, nihil relinqueret intentatum quò eis opitularetur. Haec demum germana vocanda est liberalitas, cui non majora praemia proposita sunt, sed ingenua virtutis forma, sed candidus bonorum amor. Apage captiosos illos, qui se liberales videri amant, ut paria sibi, atque adeò majora rependantur. Et quia non infrequenter fit, ut qui mutuò pecuniam accipit, amicus esse desinat, consueverat hic noster bonae frugi pauperibus, nummos non quot ipsi mutuos