A26815:693
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Gian Vincenzo Pinelli › VITA JOANN•S VINCENTII PINELLI, PATRICII GENUENSIS.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Interest animis nostris, & cogitationibus nostris intervenit. Namque qui bonum virum profiteatur, cordis sensa, cum opus sit in propatulo habere, tanquam si is, qui cum loquitur, cogitationis intima oculorum acie introspiceret, meminisseque ejusdem dicti, neminem posse personam fictam 1diu far, ficta in naturam suam cito recidere. Cognatum vafriciei mendacium, vix dici potest quantum odisset. Servilis ingenii, parum certe liberalis esse dictitabat mentiri subinde, & veritatem pulcherrimam virginem, cujus nitor & forma respuant omnem cultum, fuco & lenociniis mendaciorum interpolare. Vidi ego non semel, dimissos ab eo parum honesta missione familiares, ⟨p. 359⟩quod hujus vitii labeculis adspersos agnovisset. Ab illis ipse non alia de causa (si quando quidpiam interrogasset) exigebat ingenuam responsionem, est & non, ablegatis omnino verbis quibus se opinari profiterentur. Hujusmodi homines affirmabat, quibus asseverare aliquid religio sit, non nomine Stoicorum, sed stolidorum appellandos, ut qui vix unquam compotes sui, diffidere sibi plerunque, & inanibus concuti soleant terriculamentis, quibus de mentis statu, si quem habent, dejecti, in opinionum salo perpetuo aestu jactantur. Non nimis aequus illis erat, quorum sumptus censum superarent, optimae sententiae memor, stultum esse id sequi, quod assequi non possis Privatos ideo homines, nec multarum sane opum, aegre ferebat in conquirendis veteribus nummis, gemmis, tabulis, signis patrimonia prodigere: studium hoc beatis tantum & luxu affluentibus convenire, apud quos multa ejus generis reperias, quae singula tenuioris fortunae hominum multas congeries obruere specie & pretio possint. Quod ad tabulas attinet, his consulebat qui pinacothecas supra vires instruerent, ut exemplari quopiam contenti essent, quod Bonaroti, Raphaelis Urbinatis, Titianive protypon bona fide referret. Praestare enim veteres illos pictores recentioribus, quos graphices non ita studiosos, vividorum colorum lenocinio vulgi plausus captare stomachabatur. In familiaribus amicorum colloquiis, sermonis varietatem amabat, docendi percupidus & dicendi; ut enim agros multiplici conserimus semine, ita ingenia, quae Clemens Alexandrinus agros animatos appellat, non iisdem semper meditationibus 2excolenda.
Interest animis nostris, & cogitationibus nostris intervenit. Namque qui bonum virum profiteatur, cordis sensa, cum opus sit in propatulo habere, tanquam si is, qui cum loquitur, cogitationis intima oculorum acie introspiceret, meminisseque ejusdem dicti, neminem posse personam fictam